À Thomas Bartholin, le 22 juillet 1656
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 44 ro.

Clarissimo viro D.D. Thomæ Bartholino, rei Anatomicæ Prof. regio, Hafniam.

Ecce tibi carissimus Frater et mihi suavissimus Amicus, D. Erasmus
Bartholinus, in Daniam vestram, patriam suam revertitur : absit ut sine absque
2 literis 1 meis ad Te discedat, per quas certum Te faciam me vivere et valere
Tibi addictissimum : vivo saltem, ac utcumque valeo : sine ulla calculi vel
arthritidis suspicione, annos penè natus 55. Riolanus noster vivit quidem, sed
minùs valet : tanquam quia senex contumaci asthmati obnoxius, à quo sæpius illi
impendet periculum suffocationis, et à quo haud dubiè jam multoties ab in communem
illum locum abijsset, nisi per phlebotomiam liberatus fuisset, eámque ut
cum Dureto loquar, liberalem ac liberam, cui ferendæ sæpius etiam repetitæ,
admodum est idoneus, cuique vitam suam debere profitetur ab annis 25. Novum
aliquid meditatur de re Anatomica, quid a. sit illud planè nescio : fortè novam,
eámque tertia parte auctiorem Enchiridij sui Anat. et Pathol. editionem parat :
cui accedent aliquot non pœnitenda de Generatione, de morbis mulierum et Infantium.
Urgetur quoque à Bibliopola Casp. Meturas, ut seriò cogitet de nova editione
suæ Anthropographiæ, quæ est in folio, cujus Exemplaria pœnè singula sunt distracta :quod
Opus multis in locis adauctum ac illustratum sæpe habet in manibus, ut brevi
recudatur, quod nisi se brevi facturum promisisset, jam ante annum Venetijs, novis typis, man-
dari curasset 2 Medicus quidam 1 eruditus illius Civitatis, Riolani partibus admodum
addictus. Nuper accepit ex Germania novam quandam Anatomiam, (saltem primam
ejus partem, duæ enim aliæ nondum apparent, quia nec sunt editæ) Guerneri Rolfinkij, Prof.
Ienensis
, quammultis laudibus extollit, ejúsque lectione plurimum delectatur : alias
duas partes quæ in posterum edendæ supersunt, quàm libenter videret ! sed hoc ei ut et alia
multa ferenda sunt, omnia tempus habent. Nova editio operum omnium D. Sennerti, duobus tomis
in folio, nuper in lucem prodijt : Coloniæ Allobrogum perficitur Hippocrates Foesij : et
ne quid sit in natura quod venenum suum non habeat, Genevenses alij Typographi novam
continuant editionem Operum magni quidem, sed pessimi nebulonis, Theophr. Paracelsi,
cujus magna est apud imperitos sufflones authoritas, insignisque potentia in necandis
per Chymiam hominibus. Viri clarissimi D. Io. Ant. Vander Linden Selecta brevi lucem
aspicient : ut et ut Fernelius cum Heurnij commentarijs. Si quis ex tuis in hanc Urbem
veniat, mitte si placet, tuum Spicilegium, et alia nova quæ habueris. Interea v. vive,
vale, et me ama, qui Tuus sum ex animo,

Guido Patin.

Parisijs, die Sabbathi,
22. Iulij, 1656.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 22 juillet 1656. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1088&cln=s

(Consulté le 24.10.2019)

Licence Creative Commons