À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 27 juillet 1656
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 44 ro.

Clariss. viro D. Fortunato Plempio, Medicinæ Prof. regio, Lovanium.

Suavissimam tuam accepi, vir præstantissime, in lectulo, in quo languebam quodam-
modo non tam ex desidia quàm ex mærore : languorem meum discussit et mærorem fugavit epistola
tua, lætiorem me fecit quàm antehac. Gaudeo quod valeas : et quod accepis charta-
cea illa nostra munuscula, quæ sanè præ levitate, tuam gratiarum actionem num-
quam promeruerunt. Plura mittam et majora quando volueris : imò quando jusseris :
quid enim non facerem pro viro tantæ dignationis, tantæ eruditionis, quem supra omnes sæculi
fortunatos Principes et Eminentissimos purpuratos honore et amore dignum censeo ? Nomine tuo
salutavi viros optimos, sapientissimos, doctissimos Seniores nostros, D.D. Riolanum,
Perellum, Moræum, artis nostræ heroes omni laude dignissimos : firmiter stantes in
vestigio sinceræ, legitimæque Methodi Hippocraticæ atque Galenicæ, absque
inani illa Arabum πολυφαρμακια, quæ solis ditandorumis dumtaxat pharmacopolarumis rebus adinventa videtur

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 27 juillet 1656. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1089&cln=s

(Consulté le 10.08.2020)

Licence Creative Commons