Ms BIU Santé no 2007, fo 45 ro.
Clarissimo viro D. Volcamero, Doctori Medico, Noribergam.
Singulos illos libros quos antehac ad me misisti, omnes accepi, Vir Clar. pro
quibus gratias ago amplissimas. Unicum à Te expecto, nempe novam Anatom.
Cl. viri D. Guern. Rolfinckij, de quo nuper ad Te scripsi, tu quoque ad me,
dum dicas nuncias me illum brevi accepturum, quod utinam citò contingat. Novum
illum librum habet in manibus et in oculis Cl. Senior noster Riolanus, quem
admodum laude dignum prædicat. De Aristæneto nihil unquam aliud vidi,
quàm Epistolas quasdam GræcoLatinas, in materia planè erotica et festiva : hîc
habeo unum Exemplar quod vobis offero. De Hierocle nihil vidi præter
paucula quædam in aurea Pythagoræ carmina, quem quoque si vobis arriserit, volueris,
offero. Ruffum, Meletium, Theophilum Protospatharium de re Anatomica
aliquid scripsisse scio, quos mittam cum alijs, si libuerit : ut et quidquid
hîc habuero si vobis opus faverit : id est Tibi, vel D. Guernero Rolfinck, vel D.
Conringio. Pro libris ad Te missis, si quos antehac miserim, nihil repeto :
paratus quosque alios mittere, si volueris. Magnum illud Opus omnium Operum
Hipp. et Gal. à Renato Charterio, (qui obijt ante biennium) inchoatum atque
tentatum, jacet imperfectum, et in posterum jacebit, filios enim reliquit, non solum
penè medicos, sed insipientes et penè fatuos. Magni illius Operis hîc exstant
vænales sex tomi grandiores in folio, quorum pretium superat centum nostras
libellas Turonenses, id est 35. Thaleros, nî fallor, vestræ monetæ, pessimæ pravæ
editionis ac corruptissimæ, mendosissimæ, nec tamen totius Operis dimidia pars
in illis continetur ; nec ipsi heredes inchoatum Opus unquam perficient propter
egestatem : in eo ex in eo quod superest edendum meliores libri adhuc hærent : noli igitur
de illis emendis adhuc cogitare ; contentus esto Exemplari tuo Græco Basiliensi,
et Latino Veneto, novæ editionis. Cl. viri amici nostri Casp. Hofmanni
Theophrastus tandem ad Batavos pervenit ; quandonam v. typis mandabitur,
ahuc incertum est : quia Typographi illi non admodum properant. Physiologicas
et Pathologicas ejusdem Χρηστομαθ. hîc adhuc habeo, nec eas priùs dimittam,
quin mihi constet de conditionibus quibusdam : nullos nummos reposco, (Tu ipse
apprime nosti quid pro ijs impenderim) sed aliquot exemplaria postulo quæ possim
amicis meis mittere, et intra certum definitumque tempus totum oOpus edi velim :
ne extra à manibus meis elapsi tam pretiosi MS. in alienis hæreant, à quibus
frustra repeterem, nisi statim edentur. De quibus singulis accuratè scripsi
ad D. Vander Linden, Medicinæ profess. in Acad. Leidensi, ejus rei inter me et
Elsevirios pararium : et intra mensem responsum expecto : dicitur enim huc venturi
aliqui ex familia Elseviriorum, mense proximo, circum Remigialia. Quod si
tale negotium cum illis non conficiam, Lugdunenses nostros conveniam, ut tandem quoquo
pretio edantur : malo enim |