Ms BIU Santé no 2007, fo 45 vo.
Clarissimo viro D. Thomæ Bartholino, Doct. Med. et Prof. regio, Hafniam.
Ecce ad Te scribo, vir Clariss. licet vix mihi suppetat quod scribam : scribo tamen, ut
volebat Tullius, ut scias me vivere ac valere : utinam de Te ipso idem possis
affirmare. Si quis ex Dania vester in hanc Urbem veniat, fac, precor, ut per eum
possim Spicilegium tuum accipere : Responsum tuum adv. Riolanum 2 ipsi tradide-
ram 1 à Te acceptum, legendum : rogatus à D. le Noble, medico Rothomag. ad eum
misit, necdum remisit : interea patitur justus : nec librum legi ut Riolano
gratificarer contra quem scriptus erat, nec legere possum, quia adhuc hæret
Rothomagi in alienis manibus : sapiam in posterum, et 2 cautior ero 1 in servandis
illis κειμελιοις. Riolanus admodum senex et prope effœtus ab asthmate
sæpe recurrente, utcumque valet : semper tamen aliquid machinatur, dum licet per
valetudinem. Amicus noster Alcid. Musnier, Medicus Genuensis, misit ad me
Epistolam pro D. Erasmo Fratre tuo : te, quam ut tantò accipias si placet curabis. ecce mitto.
Hîc adfuit per aliquot dies Christina Suedorum regina, Româ redux : tunc
temporis dicebatur per Hamburgum ad suos reversura ; sed postquam vidit Regem
nostrum, apud quem plures per dies mansit, qui magnificentissimè eam ex-
cepit, mutata velificatione, Romam iterum revertitur, per Lugdunum et
Pedemontium. Sævissimè est grassatur in quibusdam Italiæ partibus lues ipsa pestilens :
præsertim Neapoli, ubi inter tot alios, ab ejus malignitate perierunt 44. Medici
Doctores : utinam nobis nihil tale contingat. Valentiam in ducatu Mediolanensi
milite nostro nostro antehac circatam et obsessam tandem occupamus ; Ducibus enim nostris fores
suas aperuit 16. Sept. Vale et me ama.
Tuus in æternum Guido Patin. |