À Johann Georg Volckamer, le 15 décembre 1656
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 49 ro.

Clar. viro D. Io G. Volcamero, Noribergam.

Duas tuas suis temporibus accepi, Vir Cl. quib. ecce sum responsurus. D.
Rolfinkij Novum Opus Anatomicum accepi, de quo gratias ago : illius pretium
cum alijs refundam. Gal. nostrum Paris. GræcoLat. media melioriq. sua
parte mutilum noli emere ; non est quod de eo tibi comparando cogites : frustra
habitur ab ijs qui eum antehac emerunt, qui haud dubiè numquam emissent,
si qualis est, tam mendosum esse novissent ; adde quod in eo desiderantur
meliores et magis nesessarrij libri Hipp. et Galeni. Renati Charterij qui tantum
opus suscepebat vidua Hîc superest, sed in re tenui, et extra omnem spem tantæ
editionis perficiendæ : supersunt quoq. filij aliquot leviter viaticati, indocti nebulones, paris
cum noveca fortunæ, et ipso parente qui numquam sapere potuit, adhuc
stultiores : non est itaque quod speremus finem tanti operis : saltem quamdiu
bellum vigebit, cujus finem solus Deus novit : Certè videntur in eam curam
acriter incumbere singuli penè Principes Europæi, ut præsens bellum inter
Christianos minimè Christianum, æternum esse non desinat : Moschus et
Tauricæ Chersonesi regulus reddebantur Sueco suppetias laturi adversus Polonum,
dicuntur tamen Suecus, in summa rerum suorum desperatione, cum Polonis, relicta
Pomerania, in Sueciam suam reversus : idq. majori felicitate quàm ipse
credidisset : sic quodammodo patriæ suæ restitutus Polonus cum Cæsare fœdus
initurus dicitur contra Suecum et Moschum. Alij dicunt nos Cæsari bellum
indicturos intra aliquot menses, ut Cromwello partib. nostris addicto
gratificemur, cum Lusitano, adversus insanos conatus impiámq. tyranni-
dem domus Austriacæ. De tanta contentione Deus ipse viderit. Hîc d
morbo, si non veneno, Hispanorum curâ porrecto, extinctus Lusitaniæ rex :
forsan ab ejus obitu, illius regni res nondum firmatæ concutientur : habet
illa Provincia, Hispanis inimica, quæ tam feliciter eorum jugum excussit,
quod sibi metuat, si non ab aperto Marte, saltem à Simonibus quibusdam,
quales sunt Monachi, præsertim ex tanta caterva deterrimi, nempe Loyolitæ,
proditores callidissimi, fucatæ religionis prætextu omne scelerum genus audentes,
et nihil non aggressuri quod rebus suis conveniat, si jusserit Capitolinus ille Iupiter
cui parere potiùs quàm Deo semper sunt parati.

Brunonem Seidelium de morbis incurabilibus tandem recepi : de eo itaque
mihi recuperando ne deinceps angaris. Non puto Elsevirium de edendis Cl.
Hofmanni operibus amplius cogitare, qui nempe meis literis quas ea de ad eum rescripseram
non respondit. Parisijs istud fieri non potest ^ propter Bibiopolarum/ nostrorum imminen-/ tem mendicitatem. De Lugdunensib. aut Genevensibus
Bibliopolis in posterum videbo : filius meus scundus, Carolus, die Lunæ proximo
fiet hîc Doctor Medicus. Hîc 17.Oct. anno ætatis 72. vitam cum morte commu-
tavit

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 15 décembre 1656. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1100&cln=s

(Consulté le 05.04.2020)

Licence Creative Commons