À Johannes Antonides Vander Linden, le 4 janvier 1657
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 49 vo.

Clariss. viro D. Ant. Vander Linden, Doct. Med. Leidam.

Die Iovis, 4. Ianu.
1657.

Rem miram et planè novam, ac inexpectatam Tibi narrabo, vir Cl. Hodie statim
à prandio, quum ex ædib. meis pedem efferem, (ut adirem Seniorem nostrum Cl. Riolanum,
in cujus ædes accersitus fueram pro habendo consilio Medico in gratiam nobilis cujusdam Belgæ
Insulensis, sarcocele laborantis in scroto,) vestri Cursoris Hollandici tabellarius
mihi reddidit epistolam tuam, ante quinque menses scriptam, iii. nimirum Augusti,
anni superioris, cum altera inclusa D. Utenbogardi, etiam tua vetustiore aliquot diebus.
Miror sanè, undenam post tot menses ad me fluxerit tua isthac epistola : ubinam
hæserit, ac tamdiu latuerit : si possem detegere quis eam tamdiu servavit, eum certè
adirem, eìq. pro tam fidelè diuturna conservatione gratias agerem. Interroga memoria tuam, et vide,
an meminisse poteris cuinam eam mihi preferendam tradideris : sin minus, Deo sit laus,
et gloria, et gratiarum actio, per cujus singularem gratiam Tu et ego vivimus et valemus : et
utinam in multos annos. Per illam Tuam ante sex menses scriptam, agnosco Te eam
accepisse ex meis de qua antehac angebar, in qua nimirum proponebam Tibi aliquot
conditiones D. Elsevirio offerendas, super editione omnium Operum Amici olim nostri Casp.
Hofmanni, pro cujus gloria semper quantum in me erit efficiam, ut omnia ejus opera MS.
tandem excudantur et lucem videant, boni publici causa. Celsum MS. Senioris
nostri D. Riolani nondum habeo : spero tamen me habiturum, ubi Selecta tua illi
nomine tuo obtullero, quæ in dies expecto. Quod D. Vorstius vivat et valeat, gaudeo
ex animo : literas ab eo nullas hactenus accepi. Circa Martium mensem novum fasciculum
Tibi adornabo, Academicarum rerum nostrarum, præsertim v. aliquot Theseωn
Medicarum, inter quas duæ habebuatur, in quibus ambo fratres, filij mei, Rob.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 4 janvier 1657. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1102&cln=s

(Consulté le 13.07.2020)

Licence Creative Commons