Ms BIU Santé no 2007, fo 50 vo.
Clariss. viro D. Io. Ant. Vander Linden, Doct. Med. Leidam.
Vir præstantissime,
Quoniam aliter non licet, 2 pauca ad
Te scribo, 1 per temporis angustias, ut scias me postremam tuam accepisse
propria manu filij Mercatoris vestratis, Vincentij à Doeswerff ; cui statim
sum responsurus : ut et fasciculos tres librorum, de quibus postea primùm dicam.
Ad Selectorum tuorum lectionem brevi me accingam, à quib. melior
et doctior fieri spero. Quartum Exemplar tuum tradidi Carolo meo,
qui jam ad 36. paginam pervenit, seq. aliud facturum negat, quin totum
et integrum devoraverit. Si juvenes in opere fervidi supra modum festi-
nent, mirum non est, ætatis vitium est agnosces, ac ignosces adoles-
centi studiosissimo, 22. annorum. Suum quoq. Robertus habet, ex
cujus lectione in posterum proficiet : et pro tribus illis exemplaribus ele-
ganter compactis summas Tibi gratias ago, utinam et aliquando possim
referre, quod libentissimè faciam quoties sese obtulerit occasio. Quartum
exemplar, Seniori nostro Riolano destinatum nondum obtuli, licet eum
quotidie videam : pessimè enim se habet ex dysuria et mictu cruento :
statim ubi convaluerit ei offeram, ut una et eadem manu MS. ejus
Corn. Celsum possim obtinere ; saltem tentabo, et cum eo sic ad
hanc rem agendum esse existimo. De Nancelij in Cælium labore nihil
unquam audivi : obijt ille in agro Turonensi ante annos 50. Ejus libri ad quem
devenerint nescio, nec scire facile est. De Pro Domino Filio tuo faciam
ex animo quod volueris, quotiescumq. voles eum huc mittere : majores
illas Operationes Chirurgicas quæ alibi rarò celebrantur, præsertim vesicæ
sectionem videbit quantum quoties volet : est enim mihi amicus D. Ianot,
summus rei Chirurgicæ præfectus in Hospitio Charitatis, in suburbio
S. Germani : ubi singulis annis plusquam trecenti calculosi sectionem
illam patiuntur : vulgares alij Chirurgi talem operationem non celebrant.
Curritne sub prælo pars altera Epistolarum Cl. Salmasij ? De Celso
tuo MS. à Riolano extorquendo magis quàm obtinendo, omnem movebo
lapidem suo tempore : interea v. ejus nomine Te monebo, (ut scias eum de Celso
tuo cogitare,) D. Chifflet, Archiatrum, eúmq. virum doctissimum, penes
se habere Corn. Celsum valde emendatum, qui olim fuit D. Chifflet,
Parentis ejus, Medici Vesontini, quem dono acceperat à Cl. Illustro, et |