À Christiaen Utenbogard, le 2 février 1657
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 51 ro.

Clarissimo viro D. Christiano Utenbogardo, Medicinæ Doctori, Ultrajectum.

O te virum incomparabilem et amicum præstantissimum ! Initio
Epistolæ sic cogor exclamare : Amicus fidelis medicamentum vitæ. Aurea misistis
munera pro æreis, pro quibus gratias ago quantas possum maximas :
Libros tuos intelligo, et bene longam grandem Epistolam de vestrorum Theologorum
indole ac ingenio, cum libellis D. Schoockij, viri optimi, et cujus in me
benignitati plurimum debere fateor : quem ideo si placet meo nomine
salutabis, eiq. meam responsionem, singularia imò et meipsum offeres. Scias ergo
velim, me Fasciculum tuum accepisse die Mercurij 24. Ianu. cum
illa tua Epistola, cui sum statim responsurus.

Theologastris vestris, imò et nostris meliorem mentem exopto, à
quorum utpote nimis petulante ingenio mirum in modum turbatur Orbis
Christianus. Theologic. Disput. tomum 3. postquam typis mandatus
fuerit facile mihi comparabo, non propter ipsius Authoris meritum, sed
propter infinitatem lectionis quæ ibi prostat : si 4. et v. successerint,
de illis quoque emendis cogitabo, eadem de causa, licet ipsum Auctorem
quem mihi graphicè descripsisti, summo suo jure parvi faciam.

Batavus quidam scriptor multæ eruditionis, Edo Neuhusius
dictus, filium reliquebat et eum eruditum, dictum Reinerum,
multis quoq. scriptis jam clarum : indica mihi quid ille novi
moliatur ? in qua urbe doceat, imò et an vivat, an
eum noveris, et ac quanti eum facias : et quid à paucis
annis in lucem emiserit : puto eum Alcmariæ docuisse.
Reinerus, ut puto vocatur : Hîc habeo quædam ejus scripta,
Epistolas, Poemata, et Excerpta ex Seneca : si vivat et adhuc doceat
scribam ad illum, si volueris.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 2 février 1657. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1105&cln=s

(Consulté le 19.09.2019)

Licence Creative Commons