À Johannes Antonides Vander Linden, le 23 février 1657, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 54 ro.

Cl. viro D.D. Io. Ant. Vander Linden, Leidam.

Vir præstantissime,

Clariss. noster Senior Riolanus
obijt die Lunæ, 19. Febr. ex mictione cruenta, febre continua, gangrenosi,
anno ætatis 77. Selecta tua eo obtuli vidit et accepit, Corn. Celsum MS suum promisit, sed
promissis non stetit
nec tamen habeo : per vim Fati, non licuit. Si vænum exponantur
ejus libri, preces et pretium pro eo habendo offeram : dixerat quoque se
ad Te scripturum, ut de pro dono tuo gratias ageret. Amisi præceptorem hono-
randum, et amicum suavissimum : boni pereunt, improbi superstites
remanent, ut probetur patientia bonorum tandem meliores fiant, vel miserè pereant. Cùm rapiant mala fata
bonos etc.
Plura scribere vetat dolor. Vale et me ama.

Tuus ex animo G.P.

Parisijs, die Veneris,
23. Febr. 1657.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 23 février 1657, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1109&cln=s

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons