À Thomas Bartholin, le 23 mars 1657, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 56 ro.

Clarissimo viro D. Thomæ Bartholino, Doctori Medico celeberrimo
et in Academia Hafniensi rei Anatomicæ Professori regio. Hafniam.

Iampridem de Te studijsque tuis nihil audivi, vir præstantissime,
et amicissime : dum v. literas tuas in dies expecto, ecce Tibi scribo rem novam,
quamvis nulli mortalium inexpectatam, nimirum mortem : sed cujus ?
inquies : Io. Riolani, Antiquioris Scholæ nostræ Magistri, et Professoris
regij, qui ex urinæ suppressione cum febre continua hinc ad plures pene-
travit, die Lunæ, 19. Febr. 1657. anno ætatis 77. si quinque horas
addideris. Quatuor antè mensibus, nempe Octobri postremo, tres alij
Collegæ nostri eamdem viam ingressi fuerant, nempe D. Renatus Moreau,
Præceptor olim meus, vir sapientissimus, et Professor regius : Carolus
Guillemeau
, Medicus regius : et Carolus le Clerc, Poliater experientissimus,
qui sex dierum spatio in libitinæ censum venerunt : sic omnes ad locum illum
communem rapimur, et serius aut ocyus metam properamus ad unam :

Omnia transibunt, nos ibimus, ibitis, ibunt,
Ignari, gnari, conditione pari.

Et tamen adhuc ex Ordine nostro Medic. Paris. superstites vivunt centum
et novem Doctores, ex quorum numero vigesimus quintus est Guido tuus, cum duobus
filijs Roberto et Carolo, tibi devotissimis et amantissimis. Si qui ex
Dania vestra veniant Parisios, scribe quæso quid velis ut de Te sciam,
rebúsq. tuis : et mitte si placet Spicilegium tuum, imò et aliud quidquid
scripsisti ab illis temporibus. Hîc omnes penè quodammodo, ne dicam miserè
languent, propter belli continuitatem tyrannicam : nec ulla spes affuturæ
pacis adfulget, per των μεδοντων improbitatem pervicaciam. Dominos fratres tuos omnes
viros illustrissimos saluto : Te v. imprimis. Vale, et me quod hactenus fecisti,
amare perge.

Tuus ex animo Guido Patin, Bell. Doctor Med.
Paris. et Professor regius.

Parisijs, die Veneris,
23. Martij, 1657.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 23 mars 1657, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1112&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons