À Christiaen Utenbogard, le 31 août 1657
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 63 ro.

Cl. viro D. Christiano Utenbogardo, Doct. Med. Ultrajectum.

Tribus tuis responsum debeo, Vir Cl. ante 4. menses scriptis, nempe
mense Aprilis. Domini Diemerbrockij Theseωn Medicarum librum accepi,
cum ejus Epistola : Tibi eiq. gratias ago ; statim atq. eas lustrare potuero,
ad eum scribam, et ipse gratias referam : si hac arte mederemur Parisijs,
pauci, certè omnino pauci ex nostris ægris convalescerent : civium nostrorum
corpora sunt plethorica, biliosa et præfervida, ideόq. multiplici nomine venæ sectione
indigemus. Iampridem, me Tibi obstrictissimum habeo ; at si fieri possit,
ideo me Tibi obstrictionem reputo, quod mihi feceris amicum virum erudi-
tissimum D. Mart. Schokium, cujus singularem eruditionem et virtutem
magnifacio : quidquid itaq. in lucem emiserit, illud mihi si placet emes ac
mittes, vel per accommodatum vectorem, vel per D. Vander Linden, qui talia
mihi reddenda curabit per Elsevirios, cum suo Celso, et H. Grotio de B. B.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 31 août 1657. Note s

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1122&cln=s

(Consulté le 28.11.2022)

Licence Creative Commons