À Johann Jakob Seubert, le 11 janvier 1658
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 66 ro.

Pro Domino Seuberto, Doctore Medico Argentinensi.

Primùm honorificè salutato Cl. viro D. Seuberto, Doct. Med. Argenti-
nensi, rogo illum ut super re mihi proposita à D. Dinckel, patiatur ut
cum eo agam, et sic respondeam. Quamvis hîc habeam multa ex Operibus
Viri Cl. D. Melch. Sebizij, et nuper pollicitus sit ea mihi subministrare quæ
desunt ex Indiculo quem misi cum Epistola mense Novembri proximè elapso, nihil-
ominus tamen non recuso pactionem, cùm habeam duos filios Medicinam facientes
in hac urbe, ^ quib. Operum tanti Viri/ lectionem fructuosam esse/ spero. Itaque si vidua honesta illa vidua habeat omnia illa Opera singula illa quæ scripsit et typis mandari
curavit D. Melch. Sebizius, emptionem illam amplector, dande nempe assem unum
pro unoquoque folio, ^ quod habeat octo paginas, (si per Dominum Seubertum viliori pretio non possint haberi)
sed ea lege si placet, ut in tota illa collectione nihil desit, nihil redundet :
aliam quoque conditionem subjungo, ut nimirum tota isthæc collectio compacta
mihi reddatur more Germanico, cujus hîc vecturæ pretium persolvam. De
quo scire velim, quot tomis continentur tota isthæc collectio, et postea pretium
ipsum decernam, Argentinæ reddendum, vel potiùs reddam Domino Dinckel. De
quibus singulis responsum expeto à D. Seuberto, quem officiosissimè saluto,
eiq. omne officium et obsequium hîc polliceor. Datum Parisijs, die Veneris,
xi. Ian. 1658.

Guido Patin, Doctor Medicus Paris. et Prof. regius.

Nónne etiam sciri posser quis futurus sit contentorum foliorum numerus,
in tot varijs Opusculis ? an sex centa, an octingenta, an mille vel suprà ?
quid inter tot Opuscula rarum habeatur, quod vulgò non prostet ? Ignosce,
et vale, Vir Cl.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Jakob Seubert, le 11 janvier 1658. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1128&cln=s

(Consulté le 20.01.2021)

Licence Creative Commons