À Johann Daniel Horst, le 8 mars 1658
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 67 ro.

Clarissimo viro D. Io. Dan. Horstio, Archiatro, Darmstadium.

Suavisimas tuas seriùs tardiùs accepi, Vir Cl. die nimirum 24. Febr. à Te
tamen scriptas die 16. Dec. anni nuper elapsi : cujus moræ quæcumque ratione fuerit,
nihil admodum moror : neq. enim omnes tabellarij sunt Ladæ : ut ut sit, gratias ago
Tibi singulares pro tam grata epistola, in qua mutuis bene fidum pectus amoribus
lætus agnosco, et t amoris in me tui thesaurum quem optaveram reperio. Bene
sit utriq. nostrum in posterum : interea v. sit laus Deo et Musis, per quas absentes
et ignoti, sibi invicem amicè, et more majorum sine fuco, sine fallacijs, et candidè
colloquuntur, per ceram et linum, et literas animi interpretes : quod certè et haud
dubiè futurum 2 de Te spero, 1 de me voveo, si bene Te novi. Si Filius tuus major
natu in hanc Urbem unquam veniat, quantum quod in me erit efficiam ut intelligat
quanti Te faciam. Quod spectat ad studium Anatomicorum, pars illa Medicinæ
diligenter hîc excolitur mensib. hyemis, propter copiam cadaverum quæ hîc
suppetunt per strangulationem tot nebulonum et suspendiosorum, quorum
miseriæ per hanc viam finis imponitur : vernis et ac æstivis mensibus viget
studium Botanicum, quod tamen minoris facio, si necessarium ad bene medendum
stirpium notitiam excipias, præ maxima illa utilitate quam decerpunt
Philiatri, tam ex Operatoinib. Chirurgicis quæ sæpius celebrantur, quàm
ex Disputationibus publicis quæ habentur in Scholis Medicorum ; et Præ-
lectionibus publicis, à 4. selectis Doctorib. quorum 1. docet Physiologiam,
2. Pathologiam : 3. Chirurgiam : 4. Botanicem : Sunt et alij 4. Professores
regij, in alio docentes loco, nempe in Auditorio regio, i. Schola Camerensi :
quorum 1. docet Anatomem : 2. Chirurgiam : 3. et 4. Therapeuticem, et
de Febribus
 : sed non ea qua deberent sedulitate et diligentia : anno supe-
riore per sex integros menses docui, à Martio usque ad finem Augusti, magna
auditorum frequentia, tres alij vix per unum aut alterum mensem. Est et
aliud commodum Philiatris convenientissimum, per quod eis licet in duob. amplissimis
Xenodochhijs ægros invisere, præsentib. Medicis in ad hoc officium deputatis,
unde multa exempla et variæ Observationes si studiosi fuerint, quotidiè
possunt colligi : licet in his locis non æquè bene et accuratè fiat Medicina,
quàm apud Magnates et cives qui majori cautela tractantur.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 8 mars 1658. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1131&cln=s

(Consulté le 15.10.2019)

Licence Creative Commons