À Johannes Antonides Vander Linden, le 26 juillet 1658, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 71 vo.

Clarissimo viro D.D. Io. Ant. Vander Linden, Leidam.

Fasciculum tuum ad me transmissum accepi 7. Iunij, optimè
compactum, absque ulla tua Epistola : quam quum hactenus frustra
expectaverim, ecce scribo, ut scias me vivere et valere Tibi Obstric-
tissimum : gratias igitur ago pro libris tuis, et pro utraque pyxide ;
Grotium et Rivetum mihi carissimos habebo, tam proprio nomine, quàm
tuo munere : pro quo tamen compensando quolibet pretium offero, nec
ingratus moriar. Diu est quod à Te nihil accepi literarum ; quam-
vis ad Te multa scripserim 26. Aprilis, præsertim de tua effigie, quam
ardentibus votis habere cupio, ut eam in larario meo reponam inter multas illustres
animas, et Doctores primi ordinis. Pro singulis illis tuis libris quos ad me misisti, ut et utraque
pyxide, eorúmq. pretio, quod refundere paratus sum, iterum gratias ago, et quodcumq.
volueris offero : totam rem facio tui arbitrij. Io. Heurnij Nova editio Lugdunensis est
ad umbilicum perducta, nullum tamen exemplar adhuc vidi : idem profiteor de Operib.
Petri Gassendi, sex ingent. tomis contentis : quos Tibi offero, et statim mittam,
si volueris, ut possim hac ratione Tibi, cui tam multa debeo, aliquatenus retaliare :
scribe igitur de utroque, Heurnio videlicet ac Gassendo. Guntheri libellos, ac Itine-
rarium Benjamini
magnifacio. Agitur Lugduni de nova collectione ac editione
omnium Operum Cardani. Rex noster Christianissimus ad Iccium portum gravi febre
laboravit ; sed singulari Dei beneficio convalescit, ad nos brevi reversurus. Hîc
audio male esse Hispanæ genti, ob captam Dunquerkam : et exercitum nostrum,
regium, duce Polemarcho nostro Turennio, magnam aliquam urbem brevi obsessuram,
v. gr. Sanctum Audomarum, vel Cameracum : quæ haud dubiè in partes nostras
transibit, tanta est Hispanorum sive infirmitas, sive infelicitas. Tota
Gallia vota precesq. fudit ad Deum, pro Regis incolumitate : et voto
damnati sumus. Christina Suecorum olim Regina, Romæ moratur,
ubi de Vestalium habitu ac lege subeunda cogitat : quis tantam metamorphosin
non miretur ? quis sapiens non rideat ? Fasciculum illum ante multos menses à me traditum
Elzeverij famulo, an accepis adhuc dubito
. Vive, vale, et me ama. Datum
Lutetiæ Paris. 26. Iulij, 1658.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 26 juillet 1658, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1136&cln=s

(Consulté le 23/05/2024)

Licence Creative Commons