À Melchior Sebizius, le 9 août 1658, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 72 ro.

Clariss. viro D. Melch. Sebizio, Medicinæ Doctori ac Profess. Argentinam.

Vir clariss.
Tuam Epistolam, tuúmq. accepi librum, an illa mihi
gratissima, hic beneficij loco fuerit, noli quærere : rem utramq. pro thesauro
habeo : quàm autem benignus es, tam rogo ut à me gratiarum actionem admittas.
Tuæ priores literæ mihi quidem redditæ sunt à Domino Commerel, habebatq. hic
ab homine qui eas receperat tradendas D. Dinckel, tunc temporis, uti et nunc absente,
à quo priusquam decederet, tua mihi data erat cistula. Etsi a. tantæ rei
nullum solvi posset satis dignum pretium, quo tamen eam et tuum postremum 56.
Exercitationum librum remunerer, si non pari, at aliquo munere ; patere quæso
uti D. Ursino, quam præfiniveris pecuniæ summam repræsentem : aut si mavis,
significa mihi, quos hinc ad Te libros perferi cupias. Novis typis nuper mandata
sunt Lugduni, D. Gassendi opera, sex majorib. tomis comprehensa : hoc, nisi displicet,
à me feres αντιδωρον : sin minus rem quamcumq. volueris aliam è Gallia nostra.
Si pace, re illa salutari, et à nobis tantopere exoptata frueremur, possem
perficere ut tuum Speculum medicinale practicum à nostris excuderetur typo-
graphis, nihil ejusmodi grassante bello aggressuris. Exoticarum stirpium
semina aliunde quàm à regio nostræ Urbis horto, qui nunc jacet exincultus,
petenda, quantâ potero curâ conquiram, tuóq. cum nonnullis plantarum
apprime studiosis viris communicato indice, quidquid ero ab illis expiscatus, ad Te
mittam. Dominus Ursinus et suo merito et tuo nomine mihi semper erit commenda-
tissimus, eúmq. quib. potero rebus juvabo. De monstro illo quod scribis, tam
hîc inauditum est, ut mihi mera sit fabula, quales sæpe comminiscuntur ab omni re
inopes Typographi, ad stolidiorem plebeculam argento emungendam. Regem
nostrum gravis et assidua febris reliquit, jámq. è densissima morbi nube caput
erexit. Nihil apud nos geritur quod Te rescire et debeat et cupiam. Lectissimo
filio tuo, qui mihi alterum à Te sidus est, salutem plurimam impertio. Vale,
et qui me ultro amare voluisti, permitte ut Te redamem, tuúsq. semper sim.
Lutetiæ Paris. 9. Augusti, 1658.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Melchior Sebizius, le 9 août 1658, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1138&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons