À Johannes Antonides Vander Linden, le 24 janvier 1659
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 77 ro.

Clariss. viro D. Io. Ant. Vander Linden, Leidam.

Nuper ad Te scripsi per mercatorem nostrum D. Darli, nec dubito Tibi redditam
fuisse meam inclusam in Epistola ad D. Gronovium Salmurio transmissa : ecce tamen iterum
scribo ut moneram Te de novo libro cujus in Nomenclatore tuo non meministi,
cujus sequitur titulus. Apologia Dogmatica in hermetici cujusdam Anonymi
scriptum de curatione calculi, In qua Chymicarum ineptiarum vanitas exploditur, et
antiqua Hippocraticæ doctrinæ veritas à ferinis novorum Homuncionum dentibus,
voculis, calumnijs illæsa conservatur. Authore Christophoro Cacheto, sereniss. Lothar.
Ducis Cons. et Med. ord. Tulli, apud Seb. Philippum, 1617. Cum Privilegio.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 24 janvier 1659. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1147&cln=s

(Consulté le 17.04.2021)

Licence Creative Commons