À Johannes Antonides Vander Linden, le 28 novembre 1659
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 83 vo.

Clariss. viro D.D. Ant. Vander Linden, Leidam.

Ut postremæ tuæ respondeam, Vir clariss. gratias primùm mihi agendas video pro illa, et
pro amore in me tuo. Quod spectat ad D. Romphium, sanctè Tibi testor me ejus
nomine Tibi debere, quod illum mihi indicaveris, et tantum amicum dederis, virum bonum
sanctum, fidum et candidum, verbo dicam verè Germanum : ex tot extraneis qui me aliàs
convenerunt, nullum unquam novi meliorem : itaq. tamen abest ut inde mihi debeas, quin
potiùs Ego Tibi id eo debeo, quod sit mihi amicus tam constans et tam pretiosus.
Folium quod deerat in Gassendo, nuper accepi, et illico dedi D. Angot, qui promisit se
effecturum ut brevi accipias, ideóq. se inclusurum in quodam fasciculo quem adornabat[.]
Fasciculus Tibi promissus brevi Tibi reddetur ; hinc enim abijt ante mensem. Tres
sunt illius partes ; 1. est tua : 2. D. Van Horne : 3. D. Utenbogard, Ultrajectini. In
illa parte tua deprehendes paucula : neq. enim tunc temporis aliud mihi suppetebat quod
mitterem, quamvis etiam aliquid melius et amplius pretiosius mittere voluissem, pro tam me
quæ Tibi debeo : paucula illa sunt : Dion. Ioncquet Hortus. 4. Gorræi Opuscula. 4. Thes[es]
nostras septem. Gul. du Val Invitatio amplissimi Ordinis. 4. Franc. Ulmus in Circul[a-]
tionem Harveïanam. 4. Histoire notable sur les merveilleux effets de la Saignée. 4.
Merleti Opuscula Medica duo. 12. Phil. Labbe Bibliotheca Chronologica. 24. Eau de
couperose. 12. Henr. Citadini Paradoxum Orthodoxum. 8. Fr. Pijart Vesperiarum
actus
, etc. Excusa numeris exiguitatem : aliàs majora melioràq. mittam si fœtura
gregem suppleverit, si Deus voluerit, et ego potuerim : interea Tibi debebo, sed
non fiam malum nomen, nec ingratus debitor : habeo animum memorem, et apprime
scio me jamdudum esse in ære tuo : tu v. interea patienter expecta meliorem sor-
tem tuam et meam : quam suppeditabunt mitiora tempora. Senior noster Merletus
cogitat de editione suorum Commentar. in Historias Epidem. Hipp. Et re vera debet
grandioris ætatis ratione ad eam se accingere, est enim prope octogenarius. Si Dispu-
tationes illæ tuæ typis mandentur, fac ut ad nos usque devehantur. Nil aliud
possum de Rabelæso scribere præter hoc unum : ante sex menses novam illius Autho-
ris editionem promisit D. Elsevirius cuidam Parisino studioso dicto D. Brochant,
qui Te quoque tunc quæsivit quum esset in Hollandia, sed tunc abeas. Filij
mei Te salutant, et gratias agunt : Carolus meus solemni Facultatis
nostræ Decreto electus est ac renuntiatus in Professorem Pathologicum
hujus anni : prælectiones suas inchoabit in Scholis Medicorum, die Lunæ proximo, 24. Nov. D Hac
arte discet ut docere possit, docebit quoque et discet. Vinum novum, amicus
novus, veterascet, et cum suavitate bibes illus :
nondum attigit annum ætatis
27. Ego proxima Quadragesima in Schola regia dabo Tractatum de natura et
historia simplicium medicamentorum purgantium,
etc. % Vestros omnes Doctores ac Professores,
præsertim v. DD. Vorstium, Van Horne, Hornium et Gronovium ex animo saluto :
Teq. rogo ut velis mihi emere duos sequentes libros : nempe Dav. Blondelli Orationem
inauguralem habitam Amstelodami
, 1651. et Ant. Thysij Hist. navalem.
Interea v. Te vir sapientissime, vive, vale, meq. quod facis amare perge.

Parisijs, 28. Nov. 1659.

% De Hipp. Calvi inquiram : quod si nullum deprehendam, meum quem hîc
habeo ad Te mittam, ne diutius careas. In Selectis tuis pag. 178. media pag. quid
est Slendrianus ?

Viro clariss. D. Seb. Scheffero.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 28 novembre 1659. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1163&cln=s

(Consulté le 15.10.2019)

Licence Creative Commons