À Adolf Vorst, le 16 juillet 1660, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 86 ro.

Viro Cl. Adolfo Vorstio, Med. Doctori, et Acad. Leidensis Rectori.

Duabus tuis responsum, debeo, Vir Cl. sed humanitati tuæ singulari longè
plura debeo, pro amore illo in me tuo, quo utinam dignus efficiar. Vasse-
narium
tuum vidi, à quo ambas effigies accepi, tuam nempe, et D. Sylvij,
eruditionis eximiæ titulo jampridem mihi notissimi : Eas in sanctiore
repositorio collocavi cum alijs magnis viris, sæculi nostri luminibus.
Suecus tuus erit mihi commendatissimus, è cujus manib. alteram accepi.
Quod spectat ad Gal. nostrum Græco-Latinum, de quo mecum egit pro Te
D. Ioncquet, dicam verè et liberè. Renatus Charterius, Collega noster, qui
ante sex annos hîc obijt prope octogenarius, susceperat integrum editionem
Græco-Latinam omnium Operum Hipp. et Galeni, sed in medio cursu defecit, nec
eam nummorum defectu perficere potuit, frustra per multos annos præ-
stolatus pecuniam tanto negotio sufficientem à cardinale Richelio, qui eam
vana spe ad obitum usque lactavit, dum Galliam nostram tyrranicè admodum
spoliabatret, et ac universam Europeam miserè ludebatret et ac expilabat.ret. Tantum

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Adolf Vorst, le 16 juillet 1660, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1171&cln=s

(Consulté le 17/04/2024)

Licence Creative Commons