Ms BIU Santé no 2007, fo 87 ro.
Clariss. viro D. Steph. Scheffero, Medicinæ Doctori, Francofurtum.
Hactenus à Tornesijs expectavi quod miseras, Vir Cl. sed quum non
properet iste fasciculus, ne diutius angaris de silentio meo, ecce scribo,
ut Te salutem Tibiq. gratias agam de tuis munerib. quæ in dies expecto,
ut et de postrema tua data 16. Maij. De tomo 2. Epistolarum Cl. viri
Cl. Salmasij, de Sebizij Opere practico, et Criticis Epistolis Reinesij, non
est quod acriùs labores ; quum fuerint typis mandatæ tandem ad nos venient.
Tibi frustra negotium feci super ijs perquirendis, deceptus ab Indice Nundi-
narum vestrarum : aliàs cautiùs agam, nec tam mendaci Catalogo ita facilè
fidem adhibebo : interea ignoscus velim meæ curiositati, et aviditati talium
librorum possidendorum : quos singulos videre avebam varijs de causis : for-
tassis aliquando venient in lucem prodibunt, et huc devehentur. Tres hîc habeo Tractatus
MS. Cl. Hofmanni de Humorib. partib. solidis similaribus, de callido innato et spiritib.
quos quia sunt Physiologici, subjunctos vellem Chrestomathijs Physiologicis
ejusdem Authoris, quæas hîc habeo typis mandandas : hæc omnia simul juncta cum
Chrestomathijs Pathologicis ejusd. Hofm. quas hîc pariter habeo MS. facient
duos tomos in folio, paulo minores isto Lexico Etymologico, à quinque annis
edito per vestrum M. Gotzium : cum quo libentissimè agam, si velit de eorum
editione seriò cogitare : ea lege ut hæc omnia Cl. Hofmanni quæ numquam lucem
viderunt, simul edita publicentur : neq. enim ex ijs quidquam disjugendum censeo,
ut simul juncta nec disparata, Corpus integrum Medicinæ conficiant. Fortassis
Gotzius vester tanti Operis editionem in se non recipiet : ego v. per auream illam
Pacem jam reducem, non despero de alio typographo, Paris. Lugdun. Genevensi,
vel Batavo. Venerandum Senem D. Parentem tuum ex animo saluto, ambabus
ulnis amplector, et annos Nestoreos illi voveo. exopto. Maltam illam tuam veterem et
novam patienter expectabo. Sed priusquam ad alia transeam, monitum Te
velim, me hîc quoque habere Cl. Viri Casp. Hofmanni duos alios Tractatus MS.
ex quorum unus est de San. tuenda, alter Methodus medendi : nervosi nimirum
Commentarij in libros Gal. de Sanitate tuenda : et in ejusd. medendi Methodum : si duplex
istud oOpus superiorib. libris adjungatur, fient duo tomi omnigenæ eruditionis plenissimi,
ejusdem magnitudinis cum Lexico Etymologico Martinij, et qui ab omnibus Medicis legantur
ac emantur dignissimi : certam enim Encyclopædiam rei Medicæ continebunt.
Quod spectat ad libros quos requiris, ecce Tibi mitto paro fasciculum, in quo reperies
Victoris Palu Stadium Medicum, ad Lauream Scholæ Parisiensis : Obijt ille anno
1648. Librum quem nuncupas Io. Chicotij etiam mitto : nunquam vidi : sed hoc unum scio,
illum habere ad novam editionem paratum librum quendam variorum Opusculorum,
de Rheumatismo, de Dolore, de variolis et morbillis, de Methodo studendi Medicinæ,
Adhuc ille vivit plusquam septuagenarius ; qui novam ejusmodi Opusculorum
editionem multis adauctam partib. meditatur, et varijs in locis castigatam : neq.
enim caret multis nævis, ^ præsertim ubi de stibio. Simul quoque accipies Henr. Citadini Paradoxum Ortho-
doxum, etc. Ille author est juvenis Parisinus, qui Medicinam facit in Ducatu Bur-
gundico, prope Divionem, in oppidulo obscuri nominis. Fr. Pidoux de febre purpurea
numquam vidi : editus est Pictavij, unde illum devehi curabo pro Te et pro me,
quem postea mittam : cum alio libello alterius Medici ejusdem Urbis, adversus Cir-
culationem sanguinis Harveijanam : ille author vocatur Fr. Ulmus, ejus Nepos qui olim
eruditum libellum scripsit de Liene. Misi hæc omnia. |