À Johannes Antonides Vander Linden, le 10 octobre 1660, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 89 ro.

Clariss. viro D. Vander Linden, Medicinæ Doctori, Leidam.

Monuit me ante duos menses, Vir Cl. amicus noster suavissimus
D. Romphius, se grandem quendam fasciculum accepisse à Te, qui mihi
per D. Lotium traderetur, de pro quo, licet nihil adhuc audiverim, nec viderim,
gratias habeo amplissimas, easdem suo tempore relaturus si possim. Eum
hactenus patienter expectavi, et in posterum expectabo, quousque mihi
redditus fuerit. Scripsit ad me D. Diodati, Med. Genevensis, de suo Vale-
tudinario
apud vos edito, rogàtq. ut Typographo condonem tot errata,
se inscio et absente commissa. Antehac scripsisti de quibusdam Epistolis
eruditorum virorum
nuper apud vos editis, de quib. nihil adhuc vidi nec
audivi : indica mihi, quæso, earum auctores : ut et, an apud vos prostet
nova quædam et elegantissima editio libri cujusdam Gallici, cujus
nomen author est Francois Rabelais, facetus scriptor, et insignis aretalogus.
Mittas quoque velim, Indicem eorum quæ habentur in illo fasciculo quem
tradidisti D. Romphio, quem ex animo saluto, si adhuc apud vos hæreat ; ut et
D. Utenbogardum, ad quem rogo, inclusam mittes. Hîc habemus Regem
nostrum, cum uxore Hispana, quæ secum adduxit Medicum quendam His-
panum, dictum Doctorem Puelles : vir est parvæ staturæ, nigris capillis,
ætatis forsan 56. annorum : sæpius ad me venit, dixitq. se ideo ex
Hispania profectum esse, ut me salutaret, mecum ageret de rebus
medicis, et Bibliothecam meam videret. Si quid scire velis ex Hispania, ejus
opera utar quando volueris. Hîc habemus nuper editam Divione, (urbe
patria Authoris, in Burgundia,) Cl. Salmasij Responsionem ad Miltonem,
in 4. Lugduni Celtarum prodibunt mense proximo Quæstiones Medico-
Legales Pauli Zacchiæ
, duob. tomis in fol. quorum primus erit plurimùm
adauctus, supra editiones 2 Avenionensem et 1 Amstelodamensem : secundus
erit planè novus. Audivi aliquid de nova editione Manuductionis ad Medicinam

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 10 octobre 1660, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1176&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons