À Johannes Antonides Vander Linden, les 28 octobre et 7 novembre 1660, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 91 vo.

Clar. Viro D. Io. Ant. Vander Linden, Med. Doctori, Leidam.

Heri mane suavissimas tuas accepi, Vir Cl. per Strachanum
nostrum, nobilem et eruditum Scotum. O utinam multos juvenes
et Philiatros haberet pares ! quod si esset, multos ægros quotannis
Ars nostra servaret qui miserè pereunt, manifesto nostrarum
Academiarum reatu, quæ vel tenuissimè viaticatos statim ad
Doctoratum promovent, nec fere quemquam à suo limine amandant,
modo habeant fuerint præsentes nummos nummis.

Nuper tradidi famulo D. Elseverij, à quo libellos aliquos emi,
exiguum quendam fasciculum Tibi reddendum : utinam illum accipias
quamprimum. D. Romphium ex animo et officiosissimè saluto.
Vestri Legati adventum expecto, ut habeam tuum fasciculum.
Hodie offendi apud quendam ægrum Hollandum, qui pessimè habet,
(ex colocynthide heri assumpta manu cujusdam nebulonis Empirici,)
honestum quendam virum, Gallum, eúmq. ut et ego, Picardum, qui dictum
D. Caulier, Tibi notum, ut accepi, quique Te salutat ; ille mihi
retulit se ratum habere, Legatum vestrum à vobis discessisse, eúmq.
cis paucos dies hîc adfuturum ; séq. moniturum mihi promisit
D. Lotium, pro meo fasciculo : De singulis in eo continentis gratias ago
quam maximas : Ante tres menses egeras mecum de quibusdam
Epistolis eruditorum virum apud vos recenter editis : quænam illæ
sunt ? earum non meministi in tuo Indice : si prostent, eas mihi
si placet emito, ut et 3. tomum Operum A. Riveti : utriusque
pretium facilè refundam. Superest mihi semper aliquid pecunia-
rum ad emendos libros, pro caupona, vel pro Monachis numquam.
Quib. addes, si prostet nostrum Rabelæsum.

De folio D. Gassendi, tam miserè amisso, fortiter doleo :
indica mihi quale sit istud folium, et cujus tomi, ut illud citò
recipiam per amicum quem hîc habeo. De Aretæo pro Te
agam cum nostro Mentelio, viro quidem optimo, et amico, sed
moroso et difficili, præsertim ubi agitur de MS. libris veterum,
quos æstimat magnos thesauros. Quod tibi deest de Galeno Char-
terij, tomo nempe 7. et fragmento xi.
adibo illam viduam, et ab
ea utrumq. accipiam. Dominus Hardi, Senator in Prætorio Paris.
vivit, sed non admodum valet ; inquiram ex eo de Mechanicis Heronis,
pro D. Golio, et vos monebo. ‡ in pagina sequenti. Omnes tuos Collegas, eruditissimos viros saluto,
præsertim D. Van-Horne, cui gratias ago, pro Botallo suo, ut et Microcosmo.
Aliàs ad eum scribam : neq. enim licet per otium.Vale, vir cl.

Tuus ex animo Guido Patin.

Parisijs, die Iovis,
28. Oct. 1660.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, les 28 octobre et 7 novembre 1660, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1181&cln=s

(Consulté le 16/04/2024)

Licence Creative Commons