Ms BIU Santé no 2007, fo 95 ro.
Clar. viro D. Io. Dan. Horstio. Ex Epistola tua, Vir Cl. quam desisti ad Amicum nostrum
D. de Pentzenau, lætus intelligo Te vivere et valere : rogo Deum Opt. Max. ut in dies omnia
Tibi feliciter ac faustè procedant. Ego certè valeo, Tibi addictissimus, quod antehac Tibi
patefeci per Epistolam quam ad Te misi 22. Oct. 1660. quodq. semper abunde testabor si grata
aliqua sese mihi offerat occasio. Nulli sunt hîc libri novi de arte Medica, præter Operationes Chirurgicas D. Tevenin,
Gallicè scriptas, in folio : cum Tractatu Petri Petiti de spontaneo animalium motu : et Henr.
Citadini Paradoxo Orthodoxo. in 8. quæ mittam si volueris. Aubrius ille, Decoctor Mons-
pelliensis, est impurus nebulo, ac merus impostor, à solis idiotis ac ancillis expetitus : quidquid
scripsit lectione indignum est : non vivit in Urbe, sed in extremo quodam angulo suburbij
S. Germani, ubi victum sibi comparat ex arte lenonia magis quàm ex medica, in qua est
asinus ad lyram, valde ignarus, utpote qui numquam studuit ; fuit olim Chirurgus,
propter hominem interfectum fuga sibi consuluit, in Italia se fecit Monachum, deposita cuculla, reversus in Galliam,
miles factus est : postea Chymista, agyrta, parabolanus : dicit se Sacerdotem, et tamen
Latinè non intelligit, nec scribit : Abbatem se profitetur, nec ullam habet Abba-
tiam, præter quam bonæ spei, sed frustra sperat : adulterinam monetam confecit, pro qua jam bis in carcerem est conjectus est :
est panurgus, multas artes exercet, ex quib. nullam intelligit : pilum vir bonus numquam
fuit, cujus nequidem pilum habet : hoc unum illi superest, quod nondum fuit suspensus,
et carnificis laqueo publicáq. manu strangulatus, quod tamen apprime meruit, et fortè
tandem obtinebit. Fiat, fiat. Plura possem adferre in tantum agyrtam, sed indignus est qui
manum meam diutius defatiget. Expectamus hîc avidè librum novum Melch. Sebizij,
de Methodo particulari, sub nomine Speculi Medico-practici. Me et mea Tibi offero, omne
polliceórq. officiorum omne genus. Vale, Vir Cl. et me ama : qui sum Tuus ex animo
Guido Patin. Datum Parisijs, 19. Ianu. 1661. |