À Johannes Antonides Vander Linden, le 24 février 1661
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 98 vo.

Clarissimo viro D. Io. Ant. Vander Linden, Med. Doctori, Leidam.

Tandem accepi, Vir Cl. tuum fasciculum, per D. Lootium, pro quo Ti[bi]
gratias ago singulares. In eo deprehendi singula quæ scripseras Augusto
mense superioris anni : sed quamvis multa Tibi debeam, simq. fortiter
in ære tuo, adhuc à Te expecto duos illos libros antehac expetitos et optatis-
simos, nempe librum Gallicum D. de Girac, pro Balsacio, adv. Costardum
et Epistolas illas eruditorum seu illustrium virorum, quæ vulgo apud vos dicitur
Epistolæ Arminianorum : de quib. dum adhuc gemerent sub prælo, Tu ante sex
menses aliquid ad me scripsisti, et primum gustum injecisti : de quib.
aliquid postea mihi scripsit et indicavit D. Stuartus : de altero v.
nempe de libro D. de Girac, certus sum illum esse typis mandatum
utpote quem vidi in manib. nostri D. de Sorbiere. Hîc habeo Tibi mittendum
Hippocratem Calvi, editionis Romanæ, in fol. anno 1525. Galenum
Charterij nondum habeo : necdum enim Senatuconsulto definita est
divisio hereditatis inter viduam et liberos, et adhuc sub judice lis est :
non dubito Tibi notam esse maledictam illam et infelicem, ac penè
æternum litium prorogationem : longo sufflamine litis exercentur
et occupantur Gallorum nostrorum fervidissima ingenia politico
quodam stratagemate, ne de libertate recuperanda cogitent, aut de abolenda
tyrranide publicanorum. Sed fiat. Neque adhuc habeo Tibi mittendas Pauli
Zacchiæ Quæstiones Medicolegales
, quæ adhuc hærent Lugduni,
nec forsan adhuc editæ. Theses tuas 12. de Circuitu sanguinis, et sex
illas D. Sylvij libentissimè accepi : si quæ sint aliæ, ne omittas precor
ut et Academicas illas Orationes et Disputationes, si quæ sint aliæ[ :]
talia scripta mihi plurimum arrident, quæ vix unquam ad nos
perveniunt : ea idcirco à Te expecto.

In tuis Scriptis Medicis nominasti Barth. Hierovium, in cujus libel[lus]
pag. 23. hodie deprehendi quendam authorem mihi ignotum : is est Io. Nerottu[m]
de usu stibijj
. Vidistine unquam hunc librum ? Vale, et me ama. Tuus
ex animo Guido Patin.

Parisijs, die Iovis, 24. Febr. 1661.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 24 février 1661. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1189&cln=s

(Consulté le 27.05.2020)

Licence Creative Commons