À Johann Georg Volckamer, le 25 février 1661
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 99 ro.

Clarissimo viro D. Io. Georgio Volcamero, Noribergam.

Gratias ago de postrema tua, Vir Cl. ut et de Disp. D. Rolfinckij,
quas misisti ad D. Sponium, cum Epistolis Reinesij. Verùm dic sodes,
nónne Reinesius ille, vir doctissimus, scripsit libellum Latinum, quo
probavit licere Medico ægris suis interdum exhibere medicamenta quædam
selecta, pharmacopolis invitis et reluctantibus
. Hoc quidam Germanus
Philiatros mihi retulit de Reinesio : scribe, precor, an sit verum : quod si
verum fuerit, libellum quoq. ipsum eme ac mitte, si placet.

Sed quis Endtero vestro mentem illam injecit procurandæ novæ
editionis omnium Operum Greg. Horstij ? Hoc forsan aggressus est, consilio
D. Io. Dan. Horstij, Principis Hessorum Archiatri, viri quidem doctiss.
et Amici singularis : et in utriusq. gratiam, ejusmodi Exemplarium distra-
ctionem promovebo, eámq. recentem editionem Auditoribus meis commendabo,
ut tot sumptib. pro virili mea beari possit vester Typographus, et
optimi viri, utilissimiq. Scriptoris Greg. Horstij Opera medica, mea
commendatione commend multis innotescant. Sed utinam idem Endterus vellet eandem
operam præstare in MS. nostris Operib. του μακαριτου Cl. Hofmanni !
Librum ipsum Greg. Hostij cum Academicis vestris Disputationib.
patienter expectabo. D. Picques, vir optimus Te salutat. Hîc
vænales prostant multæ effigies virorum Principum, Regum,
Reginarum, multorum Præsidum et Senatorum, quas Tibi mittenda[s]
destino, si volueris : literatorum virorum, et præsertim Medicorum sunt
multæ pauciores : scribe de singulis quid volueris. Ijs quoq. de Thesibus
nostris
aliquid adjungam, præsertim de ijs quæ ante annum dispu-
tabuntur : sunt enim meliores ac eruditiores quæ postremo anno typis
mandantur, quatenus Pathologicæ et Therapeuticæ : prioris anni
sunt dumtaxat Physiologicæ, ideóq. minus utiles. Pretium à Te
impensum pro Horstiano libro et alijs, amplissimè refundam. Noster
Card. Mazarinus hîc fortiter ægrotat, ex marcore viscerum, et
hydrope pulmonis. Aulici medicastri, purioris Medicinæ valde ignari,
per multos menses ei fecerunt si non Medicinam, quocumque modo Medicinam,
postea v. Seniorum nostri Ordinis consilium à Regina Matre expe-
tierunt, postquam eum agnoscerunt deploratum et ανιατον : sed
audio actum esse de illo, propter summam universi corporis extenuationem,
tabem, febrem lentam, orthopnœam, d nocturnas suffocationes, et
alia symptomata, quib. tanquam certissimis gradibus itur ad requiem
sempiternam, si quæ sit pro talibus Politicis post obitum. Optimos
viros Collegas tuos, si placet, saluta, imprimis v. D. Nicolaï. Vale,
Vir Cl. méq. quod facis, amare perge.

Tuus ex animo G.P.

Parisijs, die Ven.
25. Febr. 1661.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 25 février 1661. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1190&cln=s

(Consulté le 16.10.2019)

Licence Creative Commons