À Johannes Antonides Vander Linden, le 13 avril 1661, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 102 vo.

Clarissimo viro D. Io. Ant. Vander Linden, Lugd. Batavorum.

Ecce tuæ nuperrimè accipitæ per D. Angot, statim respondo, Vir Cl.
Mentelius et Petitus promissis stabunt pro Aretæo. Ejusd. Petiti
Epistolam ad Te Mitto. Cum magno illo fasciculo quem Tibi destino, spero
Te habiturum Hipp. Zuingeri, quem ideo sum quæsiturus, ut ad Te mittam, nec
adeo rarus est : postea mittes ad Amicum illum tuum qui docet in Acad. Sorava :
quem quoque si volueris, meo nomine salutabis. Theses vestras patienter expectabo,
ut Tu singula qua Tibi paro, quæq. missurus sum quum accepero, nempe Gal.
Charterij, P. Zacchiæ, et alia. Hierovij Methodum
hîc habeo cum alijs
compactam : cujus lemna tale est.

Methodi medicinales duæ, In quib. vera et legitima Consiliorum Medic. etc.
* Atrox illud Epigramma quod apud vos in illum circumfertur, non vidi, neq.
ullum apud hactenus Latinum vidi : Gallica quædam circumferuntur non
admodum bona, sed acerba, ut sunt hominum ingenia satyrica, et procacitate
plena. Revera tantus nebulo longè plura meruit. Si atrox illud Epi-
gramma latinum fuerit, describe quæso, et mitte. Amicos omnes nostros saluto,
præsertim v. optimum Romphium. Quod ad Te scribam, nihil mihi superest
novi. Vale igitur, Vir Cl. et me quod facis, amare perge, qui sum totus

* Currúnt ne Roterdami sub prælo Des. Erasmi opera omnia ? quod hîc
noster Sorberius affirmat. Revera abijt Mazarinus, sed quò nescitur :
obijt enim admodum securus rerum suarum, et alterius vitæ : planè intrepidus,
quasi qui nihil crederet, nihil timeret, nihil speraret : et hæc ipsa est Italorum
religio, præsertim Principum et Magnatum, qui tam bene, tam facilè rem
faciunt de religione quàm docent, et in specie profitentur. Diu conflicta-
tus est cum morbo lento, nec moriturus fuisse videbatur, nisi tandem aulici
medicastri eum summo Galliæ bono necassent, cum suo vino enetico ex stibio
infuso, et granulis ex opio narcoticis, quorum ope ac opera, propter nos homines et
propter nostram salutem tandem descendit ad inferos.

Tuus ex animo Guido Patin.

Parisijs, die 13. Aprilis, 1661.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 13 avril 1661, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1199&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons