Ms BIU Santé no 2007, fo 135 vo.
Cl. viro, D. Io. Ant. Vander Linden, Medicinæ Doctori et Prof. Leidensi.
Vir Cl. Duos illos libros tuos quos præstantissimo viro D. Pietreo, mihi reddendos
tradidisti, feliciter accepi et pro illis, tibi gratias ago singulares. Ille Quæstor est Regius
in Civitate Ambianensi, et quod longe majus est, filius Simonis Pietrei, Doct. Med. Paris.
et Professoris/ regij, qui fuit avunculus Joannis Riolani, et de quo cujus mentionem ipse fuit in Anthropo-
graphia pag. 593, tanquam viri laudatissimi : ut et in Enchiridij sui Anatomici præfatione.
Eumdem ipsum laudavit quoq. M. Renatus Moreau, in sua dDialexi de sanguinis missione
in pleuritide, pag. 71 : Erat natus pParente Ddoctissimo, cujus aliquot cConsilia medica
leguntur post Fernelium. Iconem verò tuam nullo modo vidi : ubi eam accepero in
destinato loco reponam. Opus tuum de Scriptis Medicis sub prælo fervere gaudeo : utinam
tamen priusquam ad umbilicum perducatur, accipias fasciculum quem tibi sum brevi
missurus, in quo reperies cCalvum, quem promisi, et alia nova : hîc habeo Mercatorem amicum
qui brevi missurus est Leydam, magnum fasciculum sericeum, in quo libri tui statim
Tibi reddendi, latebunt : nullam puto tutiorem esse viam in tota Urbe nostra : quod utinam
succedat. De duobus voluminibus Galeni Latino-Græci Ren. Charterij, nihil aliud habeo tibi
dicendum, quàm quod in ultima mea, et nostro Lindemanno ante mensem tradita, ad te
scripsi. Tuas reddidi Petro Perito, pro quibus gratias agit. Totus se astrinx accingit ad novam
editionem Aræeteiæi promovendam. Dom. Mentelius et filij mei te salutant, ut et ego tTe
ad ac Dom. Romphium. De Icone illa tua quam non accepi, scribam ad Dom. Pietreum.
De rebus nostris publicis nihil habeo novi. Nic. Fuquetus, summus olim ærarij Regij præfectus
à 5. sSeptembris incarceratus, nuper in hac Urbem deductus est, et in Rregio carcere positus,
aut saltem arce Regia, quæ vulgò dicitur le bois de Vincennes : selecti jIudices fuerunt illi
à Rege nominati, sed quid illi facturi sint in posterum, vix quispiam mortalium novit
præter Regem, totum bellicosum et pecuniosum. Vale Vir eximie, et me ama. Saluto
sapientissimos Collegas tuos, D.D. Vorstium, Van-Horne, Gronovium, et alios, præsertim v.
D.D. Utenbogardum, Stuartum, et Fontanum. Datum Parisijs, 3. Ianu. novi anni 1662.
Tuus ex animo Guido Patin. |