À Johann Georg Volckamer, le 8 février 1662, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 126 vo.

Cl. Viro Io. Georgio Volkamero Med. doctori
Noribergam.

In tuis postremis, Vir Cl., etiam inclusas accepi Cl. Viri D.
Rolfinckii, quibus ecce respondeo, quas ad eum perferendas, si placet,
curabis. Ejus librum, quem polliceris, proprediem patienter expectabo
cum aliis libellis et disputationibus, quarum numerum adaugebies,
si vænales aliæ prostent, quas mihi emeris. Maximo Viro Jo.
Riolano in Anatomico munere et Regio cathedra successor factus
sum à Rege Christianissimo : sed me nihil unquam scripturum puto
de re Anatomica : hoc enim nihil aliud esset quam noctuæ
Athenas transportare, et actum agere post Cl. Riolanum
Antecessorem meum et tot alios præstantissimos Heroes, qui
antehac de illo negotio scripserunt. Lutetiæ quotannis
exhibentur dissectiones quamplurimæ in humanis cadaveribus à
Professoribus Scholarum nostrarum, quorum vicem ego supplerem
quod aliquando feci, si officio suo deessent. Si per otium et valetudinem
mihi liceret, cogitarem de editione Methodi cujusdam particularis
quam et in mente et chartis habeo : Verum in hoc incerto
rerum omnium statu, nescio quid liceat hærare homini sexagenario
multis laboribus et vigiliis prope exhausto. Civem tuum, qui hactenus
Lugduni commoratus est, nondum vidi : sed velim scias illum ipsum, tum
proprio nomine, tum tuæ commendatione dignum, mihi fore commendatissi-
mum. De quo Patrem illius certum facies. Gratum et memorem animum habeo,
Vir Cl., de pecuniis aliquot, quas tibi debeo et reddere paratus sum #

# per D. Picques, si earum summam mihi indicare volueris. Fac igitur, Vir Cl., ut intelligam quantum tibi debeam,
ut vetera illa nomina expungam. Interea vale atq; fave, Vir Cl., tuus ex animo Guido Patin. Parisiis
8. Februarii 1662.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 8 février 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1211&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons