Ms BIU Santé no 2007, fo 107 vo.
Viro Clarissimo Thomæ Bartholino, Medico Regio Hafniam.
Vir Cl.
Jamdudum est de ex quo nihil de Te audivi : puto tamen
Te vivere et valere, et utinam in multos annos atque pancraticè : de
amore in me tuo non est quod dubites ; de tuia constantia nullus
ambigo, utor valetudine, cum Deo, firma et robusta ferè ut
antehac colebam, nisi quod ratione ætatis ad senium vergentis,
exacto nimirum anno sex 60. vires corporis aliquatenus
imminutæ mihi videntur, quod præsertim factum puto
ratione morbi cujusdam, nempe Diarrhœæ febris biliosæ, quæ me
Octobri mense detinuit. Vivo igitur et valeo, sæpe tui memor
et benevolentiæ tuæ. nNon admodum multa hîc habemus in
arte Medica, nova : si tamen aliquis mihi occuret idoneus,
possem aliquid mittere ex ijs de quibus hactenus ad Te non
scripsi quod faciam libentissimè si mihi aliquem indicaveris
qui tali officio possit tutò defungi. Sex tuas Centurias
variorum historiarum hîc habeo mihi Francofurto delatas,
in quarum prima omnium tuorum Operum Indicem
conspexi : quæ omnia quidem habeo præter 20. quod est de Paralyticis
ante N.T. audio quoque Te aliquid scripsisse De Nive : et
Pharmacopæam quamdam, etc. quæ si occurrant, ea mihi
redimam : sin minus, jure quodam meo, imò et tuo, illa
ipsa à Te expectabo. aAb obitu Jo. Riolani, ejus loco cathedram
regiam occupavi, magnâ Auditorum frequentiâ, quam
à Rege nostro obtinueram, integro biennio ante ejus execessum :
In meis illis prælectionibus, sæpe ut debui, honorificam Nominis
tui mentionem habui, et Opera tua, præsertim Anatomica
laudavi, quæ frequenter leguntur à meis Auditoribus : miror indefessam tuam
constantiam in scribendo : Centuriæ tuæ multa habent optima ;
sed utinam omisisses Senatusconsultum Gratianopolitanum,
quod legitur Centuria 6. pag. 298. hist. 61. tTotum enim hoc |