À Christiaen Utenbogard, le 12 novembre 1662
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 116 vo.

Cl. Viro D. Christ. Utenbogardo, Ultrajectum.

Monitus à Chirurgo vestrate, qui manet apud D. du Hallier, in suburbo
S. Germani, quendam equis cursorijs ad vos properare, hancce Tibi breviter
exaravi, ut scias me vivere et valere. De valetudine tua sum anxius, ut
et de D. Mart. Schoockio : an valeat, an absolverit editionem sui libri
De Fermentatione : et alteram editionem, eámq. auctiorem, sui libri De
Cervisia
 : an quoque cogitat de mittendo ad nos filium [suum maiorem] natu [hanc] hiemem, vel vere
proximo. De quib. singulis scribes quum volueris ; et si placet, Cl. illum
virum, D. Mart. Schoockium, meo nomine amplissimè salutabis. Fac sodes,
ut Amstelodami reddatur Sim. Moinet, Epistola quam hîc reperies. Adhuc
viget dissidium nostrum cum Papa. Rex noster præsentib.nummis,
et numerata pecunia, quinque millionum pretio, Dunquerkam 2 redemit,
1 ab Anglo, quò perget in pulchro comitatu, post Reginæ partum, qui
imminet. [Medi]cus quidam Burdegalensis, dictus Galateau, Gallicum
libellum nuper in lucem emisit de Fermentatione, adversus Thomam
Willis
, Medicum Anglum, peritum ac [eruditum] : si D. Mart. Schoockius
[eum habendi] desiderio quodammodo teneatur, et per mercatores vestros
qui Burdegalæ negotiantur habere non possit, eum facilè mittam,
et admodum libenter. Vale, Vir Cl. et me ama. D. Fouquet, olim
Gazophylax, adhuc in carcere detinetur : pro quo dicitur ira Regis in
ipsum mitigari : et forsan succedet, ex multorum voto : quod si tan-
dem contingat, nonne verum dixit Iuvenalis ? Dat veniam corvis,
vexat censura columbas. Vale. 12. Nov. 1662. Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 12 novembre 1662. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1250&cln=s

(Consulté le 29.01.2020)

Licence Creative Commons