À Christiaen Utenbogard, le 1er décembre 1662
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 120 ro.

Cl. viro D. Christiano Utenbogardo, Ultrajectum.

Postremam tuam accepi, Vir Cl. eodem die quo Io. Droüart, populari vestro Chirurgo,
meas tradidebam Tibi reddendas, in quib. una latebat pro Amico nostro D. Mart. Schoockio,
quas Te accepisse nullus dubito. Et ut veniam ad tuas, quod per eas voluisti, exactè et ad
unguem præstiti : statim enim scripsi consolatoriam Epistolam, misiq. Biturigas, ad Ioan.
Heurnium
, tuum ex sorore nepotem : monuiq. ut statim adiret M. Lud. Ferrand,
præclarum in illa Urbe Medicinæ Doctorem, et veterem Amicum, cum quo ageret de laurea
sua Doctorali, si vellet in ista Academia Doctor fieri : sin minus, Lutetiam revertatur,
et postquam hîc per aliquot menses studuerit, consilium ambo capiemus, atque decer-
nemus de loco sui Doctoratus. Et hæc omnia ad mentem tuam. Si ad nos redeat, ejus
studiorum curam habebo, et in eorum partem descendam : quod optima fide Tibi polli-
ceor, ejúsq. Parenti optimæ, quam ex animo saluto : et utinam aliquo modo illi utilis
esse possem, tam proprio ejus nomine, tuóq. atque tuo, quam Io. Heurnij, Hippocratis vestri Batavi,
qui eodem anno olim obijt, quo ego primùm lucem aspexi ; cum quo illa gradu affinitatis
conjuncta est. Pro libris quos emisti mihi, gratias ago quam possum maximas :
quorum et aliorum qui sequentur, rationem habebo pro impensis à Te factis. Librum
meum de fabula Hamelensi sibi retinuit, Vir illustriss. D. Gul. de Lamoignon,
Paris. Senatus Princeps, eúmq. habet carissimum. Heri cum illo cœnavi, et
quod sæpe contingit, et inter varios sermones de re literaria, quib. admodum de-
lectatur, etiam D. Mart. Schoockij mentionem injeci, quæ aliàs, ut spero,
non sine aliquo fructu recurret. Quod si scire velis, quænam et quanti momenti
sit illa dignitas, Principis sive primarij Præsidis in Senatu Parisiensi, paucis
Tibi respondebo ; hoc est et idem est quàm esse Regulum in Gallia : un petit
Roy en France.
Christianissimus Rex noster Lud. 14. quem Deus servet
in multos annos, heri, (postremo Nov.) ex hac Urbe discessit, magno concita[tione]
stipatus, Dunquerkam petiturus, quam nobis magno pretio Anglus red[didit.]
Utinam salvus et incolumis ad nos revertatur, re tutò confecta et f[irmanda]
nostro limite, contra vicinorum insidias. Perniciosa quædam [et]
planè diabolica in Angliæ regem conjuratio, nuper detecta, fuit Londini
de ex qua perituros audio multos, quod scripsit olim Iuvenalis, ubi de Sejano,
sat. x.
magna enim est fornacula. Bene sibi non constat istud regnum, licet
Oceani fluxu atque refluxu cinctum, propter nimiam illam Religionum
varietatem atque mixturam : adde quod Angli faciunt in rerum Natura, lupi-
num quoddam hominum genus, multæ nimirum feritatis atque ferociæ : sunt enim
isti feri, feroces atque ferini, supra alias gentes. Papa nondum redijt in gratiam
cum Rege nostro : unde quidam bellum expectant vere proximo, quod non puto :
impar congressus Achilli : si sapiet Iupiter ille Capitolinus, in bellum non des-
cendet cum ipso imperatore, qui habet plusquam 30. legiones. Optimam illam
sororem tuam tanquam meam saluto. Vale, vir præstantissime, amicissime,
et llustrissime, [meque], quod facis, [amare perge. Parisijs,] 1. Dec. 1662.

Tuus [ex animo,] Guido Patin.

Nonne adhuc vidisti librum viri doctissimi, D. Samuelis Bochart, Ecclesiastæ Cadomensis, editum in Anglia, de Animantibus sacræ Scripturæ : nullum
adhuc exemplar in hanc Urbem delatum est, sed à viris literatis in dies expectatur.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 1er décembre 1662. Note s

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1255&cln=s

(Consulté le 03.02.2023)

Licence Creative Commons