À Johannes Antonides Vander Linden, le 24 février 1663
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 137 vo.

Cl. viro D. Io. Ant. Vander Linden, Leidam.

De intermissa mea ad Te scribendi consuetudine, quæso ne angaris : fecit
hoc negotium moles ingens, quib. fere obruor : et paucitas eorum quæ digna
sint ut ad Te scribantur. Petrus Petitus noster scribit adversus Is. Vossium,
de Luce :
postea reversurus ad suum Aretæum. Nova Cardani editio penè ad finem
pervenit : ex decem tomis sola restat edenda Præfatio, cum Indice quodam :
postea in hanc Urbem Exemplaria multa mittentur : de quib. postquam à me
conspecta fuerint, ad Te scribam. Hîc habemus Bibliopolam quendam dictum D.
Laur. Anisson, Lugdunensem, (ille est qui edidit Gassendum Lugduni) Ille mihi
pollicetur se quamprimum, (terminanta lite propter quam hîc moratur,) in suam Civi-
tatem reversurum, ibiq. Cl. viri, Casp. Hofmanni omnia Opera MS. quæ hîc penes
me habeo, intra annum editurum. Singula illa, Cl. Authoris testamento,
fidei meæ commissi sunt, nec vili pretio, ne perirent, aut in alienam manum
transirent, à me redempta : pro quib. tamen nihil pecuniarum repeto, ne Bibliopo-
lam meum ipso pretio deteream : unica re me contentum fore professus, si
citò edantur ; nempe aliquot Exemplarium numero, quæ possim Amicis meis offere,
ut debeo, Tibi v. imprimis, qui inter eos familiam ducis, et tanquam dux regis
examen. Utinam dictus D. Anisson stet promisijs, quorum ope fidem meam liberem,
et posteritati reddam ex mente Authoris, quæ Author optimus, post multas
vigilias et immensos labores illi consecravit. Hîc currit sub prælo, lentè tamen, sed
proximo mense fortiùs curret, Hollerius de morbis internis, cum Enarrationibus
et Annotationib. Lud. Dureti, ac Exercitationib. Ant. Valetij
, Medicorum Paris.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 24 février 1663. Note s

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1262&cln=s

(Consulté le 24.09.2022)

Licence Creative Commons