À Reiner von Neuhaus, le 4 juillet 1663
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 151 vo.

Clar. viro D. Reinero Neuhusio, I<uris>C<onsul>to et Gymnasiarchæ, Alcmariam,

Vir Cl.
Ne angaris de fasciculo Tibi destinato, nec enim perijt, nec
in malas aves incidit, quorum unguibus discerperetur : hîc adhuc penes me
habeo, necdum abijt in vestram Bataviam : in dies expecto discessum boni cujus-
dam Viri, Amici mei, cui tutò possim committere : quod spero me brevi facturum,
eúmq. accipies per virum Cl. et mihi amicissimum D. Vander Linden. Interea
Tibi bene sit, Vir Cl. ut et Regi nostro Christianissimo, Lud. XIV. et ejus
filio primogenito, delphinatium regulo, vulgò Monsieur le Dauphin, totiq. regiæ
familiæ, quæ firmam solidámq. pacem fovet ac tuetur in Europa. Hîc agitur
de morbo filioli Regis Hispaniæ : mors sceptra ligonibus æquat : et de calculo in vesicam
Iovis Capitolini : ô audacem calculum qui Iovi purpurato de vita perniciem mina-
tur. Nic. Fouquet, olim Gazophylax noster, adhuc latet in carcere regio,
cum alijs peculatoribus : istius scenæ quis sit futurus exitus, quis finis istius

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Reiner von Neuhaus, le 4 juillet 1663. Note s

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1281&cln=s

(Consulté le 03.12.2022)

Licence Creative Commons