À Marten Schoock, le 7 juillet 1663, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 147 vo.

Cl. viro D. Martino Schoockio, Groningam.

Una eademque via, per Amicum nostrum Christ. Utenbogardum, et in ejus
fasciculo, Tres de tuis accepi, et unam filij Abrahami : quib. omnibus hac una
paucis respondebo. Gratias ago Tibi de tuis, ut et de ea quam scripsisti ad
Carolum meum. Si sic fuit in votis, ut filius tuus Abrahamus, à nobis exop-
tatus et expectatus, in Galliam non veniat, mitte nobis quando volueris, alterum
Filium tuum, quem eodem loco habebo quàm Abrahamum : perinde mihi erit modò
sit Filius tuus : qui quum voluerit, Sorbonam nostram videbit, et in ea sophis-
mata multa Christianæ Theologiæ delibabit ad libitum, et ad satietatem,
forsan quoque et ad nauseam. Poterit quidem ex tot disputationibus Sophista fieri,
sed melior Christianus vix ac ne vix quidem. De illa nostra Sorbona vide
judicium Sleidani, in ejus Historia, lib. Caroli mei libros Tibi destinatos ad-
huc hîc habeo : quos tamen spero brevi discessuros ut ad Te deveniant : quod quidem
munusculum ut gratum habeas etiam atque etiam rogamus. De Turfis tuis
agemus Editionis 2. quando illa prodierit, et postquam ad nos devenerit.
Tuum de Fermentatione librum expecto, ut et alteram Editionem libri tui
de Cervisia : sed hoc fiat tuo commodo. Si aliquid novum et eruditum ac curio-
sum edas in lucem, (quod erit pro more tuo,) memineris hîc vivere Virum
Illustrissimum, et omnium bonorum ac eruditorum amore dignum : is est
Gulielmus de Lamoignon, et antiqua et nobili prosapia oriundus :
qui anno ætatis 40. summo suo merito factus est Senatus Parisiensis princeps,
et ad tantum munus erectus, et à Rege delectus inter tot alios Proceres
togati Ordinis : Gallicè vocatur Monsieur le premier President du Par-
lement de Paris,
et ut paucis intelligas quis ille sit, primus est in Gallia
inter togatos ab ipse Rege, post Dominum Petrum Seguier, Gallicæ Can-
cellarium. Singulis septimanis ter cum eo cæno, erudito luxu, ei mihiq.
gratissimo. Apud eum ea polleo gratia, ut sive agatur de aliquo libro,
vel [ejus] Authore, aliqua controversia Historica, Philosophica vel Medica, cum
eo sic volente, Arbiter [se]dem, etc. Sed dices, quorsum ista, mi Patine ?

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Marten Schoock, le 7 juillet 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1283&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons