À Johannes Antonides Vander Linden, le 9 août 1663
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 149 vo.

Cl. Viro D. Io. Ant. Vander Linden, Medicinæ Doctori, Leidam.

Postremam tuam accepi, Vir Cl. per Alaudam nostrum, cum altera pro Petro
Petito
, quam ad eum illico misi. Quotidie expecto carissimum Filium tuum, cui
statim atque venerit, tuam illam reddam quam misisti : cum ea quam ejus avun-
culo destinaras. Erit ille mihi plusquam commendatissimus, multiplici nomine. Sed
seriò et fortiter doleo de luctu D. Vorstij : quod utinam numquam contigisset. Ille
quodammodo moritur qui suos amittit.
Pro tanta jactura utinam Deus Viro Cl.
solatium ferat : quem ex animo saluto, cum D. Stevarto, cui jamdudum me plurima
debere fateor : sed unde sileat tamdiu, nescio. Utinam D. Romphius ad vos ex
Anglia sanus et incolumis revertatur. Heri fasciculum tradidi D. Rivet, mer-
catori, Tibi reddendum Leidæ per fratrem quem illic habet negotiantem : quæ
illic inclusa reperies, fidei tuæ commendo, et amori in me tuo committo, ut ijs reddantur
quibus sunt destinata. Ante hyemem aliud mittam, et præsertim Hollerium, in
fol. cum Fieno de signis morborum. Dominus Le Rebours nondum reversus est in hanc
Urbem : dicitur hærere Hagæ Comitis apud Legatum Gallicum. Filij mei Te salut[ant]
cum amplissima gratiarum actione. Legiones nostræ armatæ incedunt adversus Papam
destinatæ. Turca perniciem minatur Venetis, et toti Italiæ : nec ideo Papa concidet,
aut prosternetur, modò sibi remaneat Purgatoria illa ustrina, quæ tot illis com-
moditates attulit προς τα αλφιτα. Regina Parens nondum bene habet, imò lan-
guet adhuc, ex prægresso morbo, et assumpto suo stibiali emetico, omnibus viscer[ib.]
inimico, præsertim ventriculo et hepati. Senator quidam Divionensis, dictus D.
Lantin,
habet paratum ad editionem librum MS. Cl. Salmasij, qui est
de Manna et Saccharo, ab Authoris filio sibi curæ suæ commissum : idoneum
Bibliopolam ad hoc quæsivit, et nactus est : qui se accingit ad ejus editionem in 8.
mense proximo. Tibi et alijs Amicis tum temporis mittam aliquot exemplaria : de
quibus dum scribo, ecce Filius tuus dilectissimus cum Romphio nostro, qui Musæum
meum ingreditur : cum gaudio summo plenáq. lætitia eum salutavi : post
aliquot sermones tradidi illi librum tuum destinatum D. le Vasseur : quem sunt
adituri, eiq. tradituri : cras sunt ad me reversuri, et pecuniam accepturi, quam
ejus usib. destinatam hîc apud me habeo ab aliquot mensibus. Hîc agitur
de turmis quibusdam militaribus quas Rex noster mittit in Lotharingiam : an
contra Ducem Carolum ? an circa Argentinam ? an in Germaniam ? nondum
scitur : mysterium est politicum, et ilud maximum : in quod frustra in-
quirant curiosi : neq. enim ideo assequentur : eventus docebit cum tempore. Regis
nostri jussu Avenionensis Vice Legatus Romam relegatus est, et totus ille
Comitatus noster factus est : De Papa : de Fuqueto, et alijs nebulonibus
atque furibus publicis, nihil adhuc novi. Hîc habemus ab hesterna luce, librum
Cl. viri D. Sam. Bocharti, de Animantib. sacræ Scripturæ : ex Anglia recens
allatum : sub finem Sept. habituri sumus Diogenem Laertium variorum ; et
præsertim D. Menagij. Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, 9. Augusti, 1663.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 9 août 1663. Note s

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1287&cln=s

(Consulté le 28.11.2022)

Licence Creative Commons