À Thomas Bartholin, le 13 août 1663
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 160 vo.

Clariss. viro Thomæ Bartholino, Hafniam.

Vir Cl.
Postremam tuam accepi propria manu nostri Cl. D. Biermanni : cui, paucis
ecce respondebo. Laus sit Deo Opt. max. quod vivas et valeas : utinam
in multos annos. Petri Petiti Areteus lentè procedit per supinam Typothetæ
negligentiam. Hollerium, cum variorum Commentarijs nemo habebit ante
duos menses, Fulvium Ursinum inclusi cum alijs filiorum meorum libellis,
et aliorum Scriptorum, in fasciculo quem Tibi perferendum tradidi Cl. viro
D. Biermanno, qui sanctè mihi juravit seipsum propria manu Tibi redditurum.
Habebam in animo duos alios ibidem includendos : nempe Hollerium variorum,
in folio : et Fienum, de signis morborum :
sed prius expectandus finis
editionis : tunc temporis ad Te mittam, quando Vir eximius, Dom. Annibal Sestedt, Lega-
tus vester, in Daniam revertetur ; cum alijs si prostent. In 3. illa Editione
libri D. Vander Linden, de Scriptis Medicis, video multa emendanda, quæ
monitus, ut spero, emendabit. Utinam per otium et valetudinem Tibi liceat
in lucem emittere Corn. Celsum Io. Rhodij, viri optimi : quod si feceris,
maximo haud dubiè beneficio Remp. medicam totius Orbis eruditi feliciter
beabis. Febrifugus ille pulvis multos fefellit : nec vera esse possunt
quæ de illo mentiuntur et impune fingunt tot nebulones Mercurio
addicti, nempe Seplasiarij, pharmacopæi, Chymistæ, Loïolitæ, et alij
Lucripetæ : qui hoc unum agunt et student, ut aliquem decipiant Novitatis
suæ studio : et rem agant pro modulo virium. ^ Mihi tamen numquam/ imposuit istud figmen-/tum, utpote qui à novi-/tatib. abhorreo æquè ac/ à fraudibus et im-/posturis Artis. Hîc agitur de bello Lotha-
ringico, pro obsidiendo et capiendo Marsalio : ad quod Rex ipse dicitur
intra triduum profecturus, nisi mutandi consilij rationem subministrent
duo illi Principes qui supersunt de Familia
Lotharena.
Hîc habemus novum ac eru-
ditum librum Cl. Viri Sam. Bocharti, de Animantibus sacræ Scripturæ :
intra mensem alterum speramus æquè bonum, nempe Diogenem Laertium,
cum Notis et Commentarijs variorum eruditorum
. Hîc habemus nobilem Danum,
D. de Rosenkrantz, periculosè decumbentem, ex diaphthora pulmonis,
et atonia hepatis, cum fœdo et fœtido alvi profluvio, lentáq. febre,
quæ vires ejus ex diuturni morbi contumacia languidas miserè atterunt :
Ex arte et methodo multa illi fuerunt redhibita remedia : sed frustra : nihil
author Apollo subvenit
 : Consultores habui viros peritissimos Petrum Hom-
mets et Paulum Courtois ;
nec quidquam profecimus : cessere magistri
Phillyrides Chiron, Amythaoniúsque Melampus.
Vale et me ama.
Amicos omnes tuos resaluto. Parisijs, die 13. Aug. 1663.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 13 août 1663. Note s

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1288&cln=s

(Consulté le 13.08.2022)

Licence Creative Commons