À Christiaen Utenbogard, le 30 octobre 1663
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 157 vo.

Ecce nunc nunc, Vir Cl. hodie inquam, 30. oct. accipio per
Tabellarium Rothomagæum, per Te missum cum brevi Epistola
Ultrajecti scripta, 28. Iulij, hujus anni
, Amici nostri
D. Mart. Schoockij librum Exercitationum in 4. pro quo
gratias ago singulares. Dominum illum tuum mihi commendatissimum
futurum, D. Woest, nondum vidi : nec alterum illum D. Wonstium,
per quem, ut scribis, accepturus eram hasce Exercitationes. Vecturæ
pretium persolvi mulierculæ, quæ mihi eas detulit. Ex literis tuis
ambiguitas mihi remanet, quinam sint illi D. Voest, Wonstius,
et Woestius
 : sic enim varijs modis scripta leguntur in Epistola illa tua,
3. ista nomina : an tres homines distincti ? an duo ? an unus et idem ? sanè
dubito : imò suspicor unum et idem esse individuum, triplici modo
scriptum. Ut ut sit, nullum vidi, præter istam mulierculam,
quæ dictas Exercitationes mihi reddidit. Illum v. vel illos tres
numquam vidi. Paro Tibi fasciculum, in quo bona quædam
latebunt, Hollerius de morbis internis, in folio. Carolus Patin
des Tourbes, in 4. Thomas Fienus de signis morborum, in 4.
Salmasius de Manna et Saccharo. 8
. Dominam Sororem tuam
saluto : cum dilectissimo Filio, Io. Heurnio : et duobus filijs
Mart. Schoockij, commendatissimos mihi fore ne dubita, modò
eos videam, aut ad me veniant. De Fuqueto, de Papa, de Turca,
nihil novi. Tres alios libros D. Schoockij, de quibus antehac
scripsisti, patienter expectabo : ut et novam editionem libri de Cervisia.
Nuper audivi de obitu Cl. Viri D. Adolphi Vorstij, Prof Leidensis :
Filium ejus hîc noveram : vir fuit eruditus, sapiens ac optimus :
ejus idcirco manibus bene precor : quib. audio parentasse Amicum
nostrum D. Vander Linden, Oratione funebri, quæ forsan typis
mandabitur. Hîc expectantur Legati Helvetici, qui ad Regem

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 30 octobre 1663. Note s

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1296&cln=s

(Consulté le 03.12.2022)

Licence Creative Commons