À Johann Wepfer, le 6 décembre 1663
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 150 vo.

Clariss. viro D. Io. Vepfero, Medicinæ Doctori, Schaphusiam.

Epistolam tuam per nobilem Helvetium accepi, Vir Cl. pro qua singu-
lares ago Tibi gratias : fuit enim Tui de me recordatio gratissima atque
jucundissima : optimè Tui memini, habeo Te in oculis et in mente, et quasi
præsentissimum. Summum illum tuum in me amorem accipio, et sanè nihil
est laboris aut damni quod recusem, ut illum mihi perennes : ^ tuam enim per Epistolam,/ agnosco mutuis bene/ fidum pectus amoribus :/ [mact]e animo, et amare perge/ [seri]ò redamantem. Legationem
Helveticam
hîc habuimus et vidimus : sed Dominum Fratrem tuum non vidimus,
quem tamen expectabam, ejus enim videndi spem mihi fecebat D. Glaser, Pharma-
copolus, cujus frater Basilæ Medicinam facit : multa habebam parata quæ illi
proposuissem, præsertim ex ejus libro de Apoplexia, quo me olim donasti : et de
quib. edoceri sperabam privato colloquio, si tam feliciter mecum actum fuisset,
ut eum hîc ambabus ulnis amplecti potuissem : sed laus sit Deo, cui sic esse
non placuit. Omne genus Helveticofficiorum pollicitus sum Nobili viro qui tuas mihi
reddidit : nec illi deero si quoquomodo opera mea indigeat ; hoc habeas pro certo
velim, quod referes si placuerit ejus Parenti. Superiori vere ac æstate publicè
docui in Gymnasio regio, frequentissimo Auditorio, cujus partem potiorem
cum multis Medicis, etiam fecerunt ipse Princeps Daniæ, Regis filius, ut
et D. Legatus, Vir illustrissimus, et alij Nobiles quamplurimi ; adeo ut
fere 400. fuerit auditorum numerus : de quo sit benedictus Dominus. Eruditiss.
virum Dominum Fratrem tuum saluto quam. officiosissime, qui utinam vivat
et valeat in multos annos, in rei Medicæ incrementum. Si quid in hac Urbe
prostet quod cupiatis, et possim mittere, petite et accipietis : saluto quoque
virum eruditum et amicum, Dominum Grim, Medicum Solodurensem, et alios
amicos qui Basilæ vivunt. Tu v. Vir Cl. vive, vale, et me ama. Parisijs,
6. Dec. 1663.

Tuus ex animo Guido Patin, Med. Paris. et Prof. regius.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Wepfer, le 6 décembre 1663. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1303&cln=s

(Consulté le 27.11.2020)

Licence Creative Commons