À Christiaen Utenbogard, le 6 février 1664, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 162 vo.

Cl. Viro Christiano Utenbogardo, Ultrajectum.

Ad Te mitto, Vir Cl. Indiculum aliquot libellorum, postremis meis omissum :
quem jam ante annum ad Te miseram, sed quem non accepisti : illi subjunxi paucos
alios : utrumquem Tibi commendo, pro re tua : pretium emptionis æquo animo refundam,
vel apud vos, vel hîc Collegæ tuo D. Oenfd, si tunc temporis apud nos moretur. Mart.
Schoockium
saluto, à quo postremæ meæ responsum expecto. Hîc agitur de
Pace nondum conclusa, cum Iove Capitolino. Quid vis ut sperem de novis libris
Mart. Schoockij : ut et de ijs quæ nuper prodierunt Rein. Neuhusij, apud Ians-
sonium, Amstelodami.
Nobiles nostri duo Galli Te officiosissimè salutant :
novam ad vos profectionem hoc anno meditantur, etc. Cl. viros populares tuos
saluto : ut et ambas Sorores, cum Nepote. Vale, et me ama. Paris. 6. Febr. 1664.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 6 février 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1311&cln=s

(Consulté le 15/04/2024)

Licence Creative Commons