À Johannes Antonides Vander Linden, le 6 février 1664, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 162 vo.

Cl. Viro D. Io. Ant. Vander Linden, Leidam.

Vivo et valeo, Vir Cl. scribóq. ut Te salutem, rogemq. ut habeam ex
Te et per Te, librum geminum, cui nuper librum lucem dedisti, nempe Orationem fune-
brem Ad. Vorstij,
Viri Cl. et librum Chymicum Io. Hartmanni : quem propter
Te legam, etsi Chymicis medicamentis apud ægros non utar : sudium tuum Chy-
micum laudo, nec ejusmodi libros improbo : sed multorum Chymicorum malas
artes, offucias et imposturas, cum erudito viro Andrea Libavio, serio ac ex
animo detestor. Chymia illa fallax et crumenifera, non absimilis est illi
regioni Veterum Geographorum, in qua multa cadavera devorantur, et multi
corvi devorant.
Fucata illa Pharmacia, quâ nonnulli tam turpiter hîc abutuntur,
nimiâ sacræ Themidis indulgentia, et pessimo ægrorum fato,
nimis multos decepit, imo jugulavit, falso novitatis prætextu atque
studio : ideóq. sapientiores facti boni quique abhorrent à talib. mendacijs.

Cùm bene se tutam per fraudes mille putavit,
Omnia fecit, Thaïda Thaïs olet.

Molliora et infirmiora civium nostrorum corpora facilè purgantur
ex cassia et sena, cum syr. diarhodon : nec acrioribus catharticis indigent :
Ego v. libro tuo, imò opera tua, et amore tuo indigeo. Vale igitur, Vir
Cl. vive, et patere ut Galenum amem, magnum nostrum Patronum,
et secundum Hipp. omnium nostrorum bonorum authorem, cujus unica bene medendi Me-
thodus plus habet boni et solidæ eruditionis ad morborum curationem, quàm centum
mille scriptores, Chymicæ nequitiæ archimystagogi Paracelsi miseri secta-
tores, quales fuerunt Crollius, Beguinus, fanaticus Van Helmont,
Quercetanus, et alij væsani Novatores, cæco suo duce oculatiores,
quorum imperitiam et inscitiam Tibi satis superque notam esse nullus
dubito. Sed quidquid contrà sentias, ideo tamen amare me ne desinas velim, qui quamdiu
vivam, totus tuus plusquam ære et libra esse volo, Guido Patin.

Parisijs, 6. Febr. 1664.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 6 février 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1312&cln=s

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons