À Christiaen Utenbogard, le 18 février 1664
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 161 vo.

Cl. viro D. Christiano Utenbogardo, Ultrajectum.

Laus sit Deo Opt. Maximo, quod postremam tuam acceperim, per D.
Oenfd,
Collegam tuum : de qua plurimum gaudeo. Pro libris illis antehac à
Te emptis, et per Sim. Moinet ad me missis, et à me acceptis, amplissimè mihi satis-
fecisti per tuam schedulam, pro qua Tibi gratias ago. Literas tuas reddidi utrique
Rob. Dominum Leschassier Senatorem intelligo, et filium meum : utrique idem nomen est,
et utrique idem lustricus parens, nempe D. Rob. Myro, vir summæ dignitatis,
Rob. Leschassier Senatoris avus maternus. Alium Indiculum Tibi mitto eum-
dem planè cum eo quem miseram 6. Ianu. 1663. quem Io. Drouart, Chirurgo
vestrati inclusum in Epistola tradidebam Tibi mittendum : si librorum in eo conten-
torum et mihi emendorum curam suscipias, maximo me Tibi beneficio devincies,
jam satis superque devinctum : sed verum quid aliter agerem ? epistola non erubescit.
Hîc habeo Amicum, D. Romphium, Secretarium vestri Legati Hollandici,
qui miho pollicetur tutam viam, per quam mittam fasciculum in quo habebuntur
pro Te liber Caroli Patin, filij mei secundi, de Familijs Romanis : Hollerius
cum variorum Medicorum Commentarijs : uterque in folio : Salmasius de Manna et
Saccharo.
8. etc. Pauca illa quæ antehac ad Te scripsi de Manna, sunt omnia
plusquam verissima : ad ea demum tempora pervenimus, quib. viri sapientes debent
sibi solerter consulere, ac prudenter cavere à strophis, fraudibus, impostu-
ris, offucijs atque dolis Italorum, præsertim mercatorum : sed et ipsi
Monachi et Iesuitæ mercaturam exercent per universum orbem, necdum in
sola Europa : imò Papa ipse est mercator, ergo, etc. Nomine tuo Ioncquetum
salutabo : à quo sperabile est quidquid habebit penes se, vel in horto regio.
Nihil omnino Tibi sperandum puta per quemquam ab isto Guenaldo, sene depon-
tano, penè octogenario, qui in hoc negotio tuo nihil potest, quique nihil
unquam quidquam bene fecit, quàm sibi, agyrtis et pharmacopæis, quo-
rum pravis artibus, et turpi lucro semper deditus, miserè favit, publico incommodo ;
Guenon Gallicè simia est, turpissima bestia : un singe, une guenon, nomina
sunt animalis maligni, fraudulenti, odiosi, et cujus sunt mores deterrimi.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 18 février 1664. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1313&cln=s

(Consulté le 11.12.2019)

Licence Creative Commons