À Thomas Bartholin, le 10 avril 1664, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 168 vo.

Clarissimo viro Thomæ Bartholino, Hafniam.

De Te Fratribúsque tuis sæpissime cogitavi, Vir Cl. nec unquam
absque interno quodam gaudio in animum mihi recurrit isthæc cogitatio.
Priusquam vir nobiliss. D. Annib. Sesteedt, Legatus vester Danicus, ad
vos reverteretur, ad Te misi fasciculum per D. Biermannum : alterum quoq.
tradidi ejusdem legati Œconomo : an utrumque acceperis nescio : de quo à
Te statim edoceri cupio, et responsum tuum super utroque expecto : ut
et judicium tuum de nova Editione Hollerij de morbis internis, cum
Commentarijs Lud. Dureti, Ant. Valetij, et Io. Hautini, in fol.
qui
secundum fasciculum componit. Nuper apud quendam nobilem Norwegum,
dictum D. Anderson, obvium habui ingenuum quendam et bene moratum
adolescentem, Artis Medicæ studiosum, qui vocatur Matthias Iacobi ;
ille mihi renuntiavit se Tibi affinem esse, quod mihi lætitiam quamdam
renovavit. Patere ergo ut multiplici nomine Te rogem, ut ad me scribas,
quum primum ex vestris ovis studiosus aliquis Parisios appellet : scribe quoq.
quid velis ut sperem de tua editione Corn. Celsi, quam ante annum pol-
licebaris. Amicus noster Io. Ant. Vander Linden ante mensem obijt
Leidæ, ex febre continua et catarrho ferino in pulmonem, qui hominem
suffocavit die 7. morbi : sed Te moneo, noli mirari obitum tanti
Viri ; colebat Hippocratem, sed Galenum oderat, eiq. in Scholis, et
extra Scholas, maledicere palmarium reputabat : sicque desertus fuit
à Galeno, qui Galenum non intelligebat, ideóq. nullam in toto morbo
venæ sectionem admisit : væ victis ; tanti est sapere ; adhuc viveret
si Galenum non odisset, et divinam ejus methodum in seipso servasset. O
infelicem Medicum qui sibi ipsi non medetur, et artem profitetur quam non
intelligit ! Tu v. vir Cl. valetudinem tuam cura diligenter, et ad nos
aliquando scribe : interea v. nomine meo saluta Dominos fratres tuos, Dominum
Wormium, et Sim. Paulli :
ut et de Legatione vestra, Dominum virum nobilem
D. Guen, et D. Biermannum : quib. rogo ut adjungas virum præstan-
tissimum, serenissimi Principis vestri gubernatorem sive ephorum, D. de
Parsberg :
et ejus Medicum D. Leigar. Nihil hîc habemus novi in Rep.
literaria : Operum D. Sennerti nova Editio adornatur Lugduni ad Ararim.
Vestrum olim Legatum, virum eximium, D. Annib. Sesteedt, si apud vos
vivat, nomine meo invise precor, et saluta. ^ Dij Te servent, Vir Cl.
et me ama. Parisijs, die Iovis, x. Aprilis, 1664.

A M. Utenbogard, le
30. d’Avril, 1664.

^ ut et ægrum nostrum, nobilem undequaque virum, D. de Rosencrants, et
ejus ephorum, virum apprimè doctum et neutiquam proletariæ eruditionis,
virum optimum D. de Lodberg.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 10 avril 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1325&cln=s

(Consulté le 17/06/2024)

Licence Creative Commons