À Reiner von Neuhaus, le 26 juin 1664
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 172 ro.

Cl. viro D. Reinero Neuhusio, Alcmariam.

Postremam tuam accepi nuperrimè, Vir Cl. per nobilem Hollandum,
quem ad me deduxit Romphius noster : pro qua et alijs inclusis, gratias habeo
Tibi quam-maximas. Ab accepto libro de familijs Romanis mei Caroli, dicis
Te ad me scripsisse, nec tamen memini quidquam tuo nomine ad me pervenisse : igitur
interroga memoriam tuam, et vide cuinam tradideris aliquid mihi deferendum : in-
terea v. cave putes me sequius quidquam de Te sensisse aut cogitasse, qui de
bona mente tua, vel amore in me tuo nihil ausim vel possum suspicari, nisi omnino
et planè dignum fuerit viro præstantissimo Reinero Neuhusio, maximi viri
Edonis Neuhusij, cujus Manibus bene semper precatus sum à multis annis,
filio dignissimo : libros a. illos quos accepisti, et quos nimis officiosè vocas
sacram supellectilem, vix ego munusculum reputo Te dignum, et si volueris,
longe meliora Tibi offero, quæ mittere paratus sum si indicaveris. De Cl. viri
Lindani nostri obitu fortiter doleo : ô utinam cautiùs sibi prospexisset
vir optimus, nec à venæ sectione, generoso illo et primario ille Artis nostræ
præsidio, ne dicam sacro Palladio tam miserè abhorruisset : eo enim potissimum
indigebat ad impediendam febrem, cujus interventu pessimo tam citò fuit
suffocatus. Hîc agitur de Legato 2 Iovis Capitolini, 1 ne dicam Ligato à latere,
qui accedit ad Regem nostrum, veniam petiturus ejus nomine à quo tot alij veniam minùs calendi
antehac petere solebant. De bello Turcico nihil habemus novi. In rebus
nostris Gallicis omnia sunt adhuc incerta : quid fiet Fuqueto, regij ærarij olim præfecto
maximo, nemo certè novit præter Regem, cujus consilia sunt in manu Dei, qui
utinam te servet, Vir Cl. in multos annos. Vale, et me ama. Parisijs, 26.
Iunij, 1664.

Tuus ad omnia, Guido Patin.

Vir Cl. hîc habes Epistolam à Carolo meo olim ad Te scriptam, quam nuper
inter chartas meas reperi : eam fortasse numquam vidisti, habeas
igitur, quamvis planè inutilem, quam ideo dumtaxat mitto ut per eam
agnoscas quantum tunc temporis Te ambo coluerimus. Vale et me ama.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Reiner von Neuhaus, le 26 juin 1664. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1334&cln=s

(Consulté le 18.11.2019)

Licence Creative Commons