À Johann Georg Volckamer, le 6 septembre 1664, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 176 vo.

Cl. viro, D. Io. Georgio Volcamero, Noribergam.

Pro tuis nuper acceptis per D. Picques, gratias ago amplissimas, Vi Cl.
Quæ scripsisti de Ph. Carolo, non bene intelligo : factus est Papista, et abijt in Austriam ;
ubi tandem mortuus est ; sed quo anno Domini, qua ætate ? non ergo fuit Monachus, nec
Sacerdos sæcularis, nec Iesuita. Ballonium integrum accepit per me Sponius, quem
statim transmissit ad Te : nec dubito à Te acceptum, vel Te eum brevi accepturum.
De pretio, nolo te esse sollicitum, longè plura Tibi debeo, et debiturus sum : si quid aliud
cupias ex Gallia nostra, fac ut intelligam, officio meo non deero. De libris à Te quæsitis
gratias ago ; Historiam plantarum Io. Theod. Schenkij vellem habere : memento sodes,
eorum quæ scripsit Leichnerus, si occurrant : 4. libros pro D. Rolfinkio mittam quum
nactus fuero : eorum enim quartus est rarissimus. Non tam curo, quid liceat Medico in medicamen-
torum compositione, quàm hoc unum : an Vir Cl. Thomas Reinesius de ea ipsa quæstione
aliquid scripsit : et si scripsit, an haberi possit ? inquire sodes ab Authore, quem nomine meo
salutabis. Schneideri de Catarrhis libros quinque hîc habeo, quos probo et laudo : quod si
novieris Authorem, ipsum quæso per me saluta. Fragmentum Petronij nondum vidi, nec
prostat, quod tamen puto brevi proditurum : ajunt illud esse Petronij genuinum : ô utinam !
Fuitne edita vita Ferdinandi 2. per Phil. Caroli ? quam habere velim si prostet : vidien
quæ scripsit ad Agellium, videntur mihi optima. De Turcis multa narrantur dubia et
incerta : utinam ferina illa gens relegari posset ultra montem Imaum, unde malum pedem
olim attulit. Superest ut à Te petam Phil. Caroli in Bibliotheca Romana : et Io. Theod.
Schenkij Hist. Plantarum generalem. 4. Ienæ, 1656. Io. Musæi Disp. de Rep. Ienæ : et
Io. Fabricium de simia Dei, nempe Diabolo.
Et hæc pauca tuo commodo. Vale,
Vir Cl. et me ama. Parisijs, die 6. Sept. 1664. Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 6 septembre 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1348&cln=s

(Consulté le 07/05/2024)

Licence Creative Commons