À Johann Daniel Horst, le 20 septembre 1664
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 165 ro.

Cl. viro Io. Dan. Horstio, Med. Do[ctori, F]rancofurtum.

Ecce nunc nunc, 20. Sept. binas tuas accipio, et eodem momento,
ad Filium tuum mitto quam ad eum scripsisti. Tuam ad me statim et
avidè perlegi, sed quando scripta sit divinare non potui, neq. enim diem, neque
mensem apposuisti. Filius tuus bene habet, vivit, bibit et ridet suaviter.
Finem imposui publicis meis Prælectionibus 9. Sept. quas iterum inchoabo, post
finitum Februarium, i. primo vere, incluente Martio, si Deus voluerit ; per-
ductis ad finem dissectionibus Anatomicis et Operationibus Chirurgicis. De
Filij tui valetudine non est quod cures : valet et valebit in posterum :
verus amor Patris in Filium, qualis est tua στοργη, sibi verba dari non patitur,
vix credit quod videt, quod audit : et tamen, liberè dicam, crede mihi, crede amico
vera scribenti, loquenti et prædicanti. Fidei meæ et curæ meæ commissum à Te,
paternis curis suscipio, et paternis ulnis amplector ; nulla re indigebit,
quamdiu me habebit : habebit a. quamdiu vivam. Quod antehac malè habue-
rit ex diarrhœa et urinæ ardore, non est quod mireris : hoc imputo ejus pere-
grinationi, loci, aeris et aquarum mutationi : de quibus aureum librum scripsit
Hipp. et observatum ante annos centum et supra, fuit à Iac. Hollerio, Medico
Paris.
extraneos, et qui ex longinquis regionibus Lutetiam appellunt, diar-
rhœæ atque lienteriæ fieri obnoxios, propter aquarum nostrarum lenitatem
nimiam, etc. Nihil habet vitij in renibus, nec in vesica : terebinthina non
indigebit : ejus valetudinis et studiorum curam habebo quantum suffi-
ciet. De hospite chirurgo ne cures, mecum erit iste labor, et eum illi
seriò commendavi : vocatur Mr Gayant, ruë S. Iacques, devant les
Iesuites.
Disputationes vestras et Marcellum Donatum patienter expectabo, et
totum pretium libenter refundam : Tu v. nihil solves, præter gratum animum,
longè enim plura me Tibi debere profiteor. Patere ut hîc salutem D. uxorem
tuam, utrumque Schefferum, D. Straussium, et D. Linckerum. Filio
meo tuo quantum in me erit favebo. Laur. Bellini librum numquam vidi.
Si Ulmæ fuissem quando diem suum obijt Schroderus, omnes ejus libellos emissem,
Theses Medicas et Philosophicas, Disputationes et Orationes Academicas, etc. Habeo
insignem amicum, virum optimum, D. du Clos, Doct. Medicum in Civitate
Metensi, ad quem mittere potes quidquid ad me pervenire volueris : pretium
emptionis Tibi curabo refundi in tuis ædibus : hîc v. rhedario Metensi
vecturæ pretium persolvam : nec me labor iste gravabit : alium habeo
amicum Noribergæ, sed intimum, D. Io. Georgium Volcamerum : alium parem
meritis atque fide, D. Dinckel, Argentinæ : alium Basileæ, Hier. Bauhinum,
cum Parente optimo : eos omnes fortasse nosti : quos omnes utinam servet Deus,
ut et Te ipsum, in multos annos. Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs,
die Sabb. 20. Sept. 1664.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 20 septembre 1664. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1350&cln=s

(Consulté le 09.07.2020)

Licence Creative Commons