À Johann Georg Volckamer, le 27 novembre 1664, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 180 ro.

Cl. Viro D. Io. Georgio Volcamero, Noribergam.

Ut iterum postremæ tuæ respondeam, Vir Cl. monitum Te velim, mihi redditum fuisse per
D. Picques, postremum fasciculum, in quo reperi qædam ut nuper ad Te scripsi, D. Eccardi
Leichneri, et D. Felwingeri :
sed aliud adhuc polliceris, quod patienter expectabo, et postea
scribam ad illum. Phil. Carolus vir fuit eruditus, et acutus Philologus : sed licet eum aliter
non noverim, doleo tamen quod non satis prudenter sibi caverit ab istis stellionibus et astutis
vulpeculis, quæ instar leonis rugientis totum Orbem circumeunt quærentes quem clam
vel palam devorent : intelligis quid velim ? illi sunt à Cl. viro Petro Aurelio, insigni Theologo,
non minus verè quàm appositè nominati, Omnium adulatores, omnium inimici. Sed dic sodes,
cujus erat Phil. Carolus ? an Germanus, et Noribergensis ? an Polonus ? sic perijt Romæ
Io. Barclaijus, author Argenidis, pravis ejusmodi hominum artibus, Italo perfusus aceto,
anno 1621. quod tunc temporis adhuc adolescens memini dictum à doctissimo quodam Episcopo,
qui homines illos intus et in cute noverat et odebat, tanquam vaferrimos et scelestissimos
Sinones. Sed postea quid factum est uxori et libris Ph. Caroli, quorum infortunium lugeo ?
Verùm quid facerem ? an mihi solatium adferet Lucretij decantatus versiculus ? Tantum
Relligio potuit suadere malorum !
An dicam cum ingeniosissimo Poeta ? O genus attonitum
gelidæ formidine mortis, Quid Styga, quid tenebras, quid nomina vana timetis, Materiem
vatum, etc.
Fragmentum Petronij nondum prostat : dicitur tamen brevi proditurum : an sit genuinum
Petronij inquiram, interea v. multum tribuo Cl. Dilheri judicio. De pretio instrumento-
rum Chirurgicorum seriò inquiram, et exactè ad Te scribam de omnibus. Inclusas literas
fidei tuæ committo, et insignes viros saluto, cum veterib. alijs amicis : ex ijs præsertim D. Rol-
finckium et Conringium.
Hîc habeo inter Auditores meos Georgium Horstium, Io. Dan.
Horstij
filium, qui de Te tanquam amico, nuper ad me scripsit : bene spero de studijs
ejus Filij : est bonæ indolis, bene moratus, et discendæ purioris Medicinæ admodum studiosus.
Iunior nostra Regina hîc malè habuit ex febre assidua, et ante tempus requisitum novum mensem peperit
virgunculam, quæ vivit et valet. Militibus nostris parum feliciter cessit in Africa : sed
cum Deo, sapiemus anno proximo, nisi fatum nostris conatibus obstet. Fuquetus, olim
Gazophylax, plusquam à triennio gemit in vinculus, sed non absque metu dam-
nationis intra aliquot menses : periculosi enim rumores de eo sparguntur, ut et de
terminanda ejus lite, per laqueum et manum carnificis. Dij meliora. Vale, Vir
Cl. et me ama. Parisijs, die Ven. 27. Nov. 1664. Tuus etc. G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 27 novembre 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1358&cln=s

(Consulté le 04/05/2024)

Licence Creative Commons