À Christiaen Utenbogard, le 4 décembre 1664
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 180 vo.

Clariss. viro D. Christiano Utenbogardo, Ultrajectum.

De convalescentia tua, Vir Cl. gaudeo, imò triumpho. Deo Opt. Max. sit
laus et gloria qui tantum nobis servavit amicum. Ego quidem valeo, Tibi addictissi-
mus. Nihil hîc habemus novi de re literaria. Regina nostra febre tertiana labo-
ravit, et peperit filiolam quæ vivit : illa v. convalescit, tot bonorum precibus roborata.
Expeditio nostra in Africam parum feliciter successit hoc anno : aliàs erimus
cautiores. De inducijs Cæsaris cum Turca altum hîc silentium. De bello vere pro-
ximo, et ubinam futurum sit, quis scit præter Deum, qui solus habet in manibus
sortes hominum, et clavem futuri. Patere ut per Te salutem viros eximios Amicos
nostros, D.D. Vander Linden, Vorstium, Deusingium, Schoockium, Rein.
Neuhusium, Van-Horne,
et omnes alios qui nos amant : utinam prima hac hyeme, statim extinguatur ac feliciter evanescat ex vestris oris, sæva illa lues epidemica
quæ vestras insulas nuper afflixit. Hîc omnes valent, nec ab annis 40. vidi tam paucos
ægros : adeo ut fere possim affirmare de nostra Lutetia, quod olim Sidonius
Apollinaris de sua Arvernia : Hîc Medici jacent, ægri ambulant. Popularis tuus
D. de Reuver feliciter convalescit : graviter ægrotavit, nec facilè evasit : indigebat
tali flagello ut expurgaretur corpusculum tanta morbifici humoris sarcina et
tam putri copia gravatum. Ambas tuas Sorores, et Io. Heurnium ex sorore nepotem
tuum saluto. Fuquetus gemit in vinculis, et de eo quid futurum sit, nemo morta-
lium novit præter Regem. Heri Nuper hîc obijt illustrissimus Præses infulatus, D. de
Nesmond, ex quartana et hydrope : il estoit 2. President au mortier, au Parlement
de Paris :
nec ad ejus necem defuerunt pulvis Peruvianus, vinum quod vocant
eneticum, ex stibio catharticum factum, opium sive laudanum, à medicastris et
Empiricis aulicis exhibitum, ut et alia venena : tandem abijt ad plures, et citò
raptus est ne malitia mutaret intellectum. Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, die
Iovis, 4. Dec. 1663.

Tuus ex animo G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 4 décembre 1664. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1360&cln=s

(Consulté le 22.09.2021)

Licence Creative Commons