À Henrik von Möinichem, le 10 décembre 1664, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 181 ro.

Cl. Viro D. Henrico à Moinichem, Med. Doctori, Hafniam.

Ex amica tua Epistola, Vir Cl. tuam in me benevolentiam 2 agnosco 1 lubens,
et mutuis bene fidum pectus amoribus : ego v. ut paria Tibi tecum faciam, amor[em]
Tibi constantem polliceor : de quo pro me Tibi sponsorem constituo D. Th.
Bartholinum,
Archiatrum vestrum, veterem Amicum meum, quem meo nomine
salutes velim quàm-offisiocissimè. Quod Professoris Anatomici munus
atque provinciam deserueris, ut Te totum Artis Operibus consecrares, laudo
consilium tuum, meliorem enim cum Martha, et utiliorem, sed laboriosiorem ac
ærumnosiorem elegisti, quæ totum hominem requirit : quod utinam Tibi succedat,
tuisque votis satisfaciat : bene sit a. serenissimo vestro Regi, qui tam liberalit[er]
tecum agit, et penè solus inter tot Monarchas, tristes hac tempestate Camænas tam magnificè
respicit. Nec ideo cessabit apud Te, aut extingui patieris studium rei Ana-
tomicæ, quæ quum instar facis aut claræ Lampadis, lucem quotidie accendat Medico in
operibus Artis morborum therapia, semper à Te illustrabitur, ut Tu ea vicissim eam Te illustrabit,
et inaurabit, frequenti cadaverum dissectione, et causarum morbificarum præsertim in morbis
internis, qui habent aliquid abstrusum aut minus vulgare, accurata et curiosa
indagine : quod si præstiteris, nomos eris in toto oOrbe Æsculapius, Hippocrates, aut
Galenus, aut Herophilus, de quo scribit Tertullianus, tot tam multos secuisse, ut naturam hominum scrutare-
tur.

In bubonocele, et epiplocele et ejusmodi affectibus, frustra mihi sunt
qui recurrunt ad adstringentia sive unguenta sive emplastra, sive fuerint
fotus, decocta vel pulveres styptici, de quibus Chymistæ mira pollicentur : tam multis non opus
est medicamentis : porrò unum est necessarium ; indiget ille tuus enterocelicus quod arctè affabrè
facto vinculo, quod arctè constringat eam partem hypogastrij quà repit intestinum
Ileon, in inguem et scrotum, per relaxationem vel ruptionem peritonæi : arctè
dico, sed sine dolore, ut Ileon in abdomine, suo loco nativo retineatur : hîc
habemus multos artifices qui ex hac illa arte vivunt, nec ullum habent aliud certius
aut præstantius remedium : nec ullum alius esse puto in rerum natura : omnes quotquot
sunt Medici Parisijs hanc legem servant, nec ullo alio utuntur medicamento : Ego ipse ab annis
plusquam 35. utor et quam felicissimè tali vinculo : et mecum alij plures. Hîc vivunt
multi enterocelici, præsertim senes, propter relaxationem membranorum, et ut ajunt
nostri Doctores, propter epotam aquam nostri Sequanæ, quæ tamen est optima et salu-
berrima, quia rarissima est et lenissima. Vinculum ejusmodi est tutissimum :
alia omnia sunt incerta. Diætam illam quam recitas valde probo, ut abstineat ab omni
cibo flatulento, crudo, etc. sit alvus semper fluida, sæpius repurgatur idoneo aliquo
cathartico, v. gr ex folijs Orient. cum syr. rosar. solutivo, et medulla cassiæ : cui
superaddentur diaphænici Ʒij. si opus fuerit potentiore erethismo. Cystotomus ille
Raoul dictus, merus fuit impostor, qui fuga occulta saluti suæ consuluit, ut vitaret laque[ari :]
fuisset enim haud dubiè suspensus. Vale Vir Cl. et me ama. Parisijs, x. Dec. 1664. Tuus G[.P.]

Cl. viro D. Georgio Frid. Laur[entio,
[Medicinæ Doctoris, Lub[ecam.]

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Henrik von Möinichem, le 10 décembre 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1363&cln=s

(Consulté le 28/02/2024)

Licence Creative Commons