À Johann Georg Volckamer, le 13 décembre 1664, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 156 vo.

Cl. Viro D. Io. Georgio Volcamero. Noribergam.

Accepi tandem, Vir Cl. fasciculum tuum per rhedarium
Argentinensem, sed manibus D. Nic. Picques : pro singulis in
eo contentis gratias habeo tibi quantas possum maximas, præsertim
verò pro ijs quæ sunt D. Mich. Dilherri, Viri optimi atq; doctissimi,
cujus scripta omnia multam eruditionem cum multis leporibus
continent : utinam vivat et valeat atque perennet vir multijugæ
ac amœnæ eruditionis. In illo libro qui inscribitur Linguæ Latinæ
ornatus
deest primum folium, quod si pote recuperabis, et postea
mittes cum alijs. Cupit D. Nic. Picques ut Te moneam, ne quid
in posterum ad me mittas per aliam viam quam Mercatorum
Urbis vestræ, qui cum eo commercium agitant, cùm sit illa via
longè tutior quàm per Argentoratum. De pretio ejusmodi
librorum nihil scripsisti, scribe sodes ut illud reddam D. Picques.
Cl. Viros saluto, et ijs gratias ago, nempe D. Dilherum et Felwin-
gerum :
ut et Virum in omnibus pœnè eximium, D. Conringium
et D. Richterum.
De Republica nihil hîc habemus novi, sed multi
suspicantur vere proximo acerrimum quoddam bellum in Italia :
forsan contra Iovem Capitolinum : vel contra pro Ducatu
Mediolanensi
recuperando, qui verè noster est si moriatur Rex
Hispaniæ sine filio : uterque autem dicitur lethali morbo
decumbere. D. Nic. Fuquetus, Gazophylax olim noster, adhuc
languet in carcere : quò sit autem res evasura, et quem finem
sit habitura nemo adhuc novit
. Gratias etiam ago pro tuo Catalogo universali,
Lipsiæ
edito, quo perlecto, aliquid scribam de illo, et forsan Indiculum ad Te
mittam, ut aliquid per Te obtineam. Sed in illa civitate Lipsica, nónne
est Collegium Medicum ? nónne quotannis habentur illic aliquot Disputa-
tiones aut Theses Medicæ
, ut ex alijs locis antehac ad me misisti : si quæ
tales prostent aut vænales occurrant, fac si placet ut mihi emantur :
pretium grato animo refundam quale jusseris : tam Lipsiæ quàm Ienæ, ut et
Noribergi, et veteres et novæ : ejusmodi scripta me delectant atque recreant.
De Turca nihil habemus novi : nisi quod dicitur vere novo acre bellum rena-
turus in Hungaria, contra vestrum Cæsarem : quod utinam non fiat.
Vale Vir Cl. et me ama. Parisijs, die 13. Dec. 1664. ipsa bruma veterum, ante
reformationem Calendarij Gregoriani.

Tuus ad omnia, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 13 décembre 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1365&cln=s

(Consulté le 28/02/2024)

Licence Creative Commons