À Johann Daniel Horst, le 4 mars 1665
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 186 ro.

Cl. viro Io. Dan. Horstio, Medicinæ Doctori, Francofurtum.

Privilegium à Te expetitum, Vir Cl. et hactenus expectatum, tandem
obtinuimus : ecce illud habeo in manibus, et ante oculos : illud vobis præferendum
tradam Seb. Switzero, quando ex hac urbe ad vos revertetur : i. Martij. heri illud ad
me transmissum accepi à D. Longuet, magno Audientiario, qui rem istam
accuratè promovit, et hoc præstitit, ut uno ac eodem diplomate regio,
duorum librorum typis mandandorum venia concederetur : quod ex industria
postulavi, ut minus constaret : vestrum erit duplex istud privilegium sejungere,
et illud separatum suo loco reponere. De pretio nihil scribo, quia necdum
scio : accedam ad D. Longuet pro debita gratiarum actione, et impensam
pecuniam repræsentabo. Spatium temporis propria manu apposuit D. Petrus
Seguier, Cancellarius
, idque septem annorum : verùm nisi rogatus à D.
Longuet,
non concessit, quoniam apud eos moris est pro unoquoque libro certum
unicum privilegium concedere. Obstrinxit se Filius meus Robertus apud D.
Longuet,
et apud Secretarium regium, qui diploma construxit et exhibuit, pro quinque Exemplaribus, duob.
nimirum pro Bibliotheca regia, duob. pro Domino Cancellario, et uno pro
Rege Christanissimo, et ejus Musæo, i. pour son Cabinet qui est au
Louvre.
Quæ quidem singula in antecessum ad Te scribo : plura posthac
scripturus si suppetant. Regina Mater Anna Austriaca hîc pessimè habet,
à cancro in mamma : res ejus devenit ad triarios, ne dicam pejus : Medici
nostri præter curationem palliativam, nihil quidquam voluerunt ten-
tare, nec aggredi : ideo commissa est, et ut ita dicam, devoluta ejus cura
quibusdam Empiricis et sacrificulis, qui omnia attingunt et nihil perficiunt :
sunt acutissimi et acerrimi in parte affecta dolores, frequens est animi
deliquium, præsens est corporis extenuatio, noctes insomnes, etc. quibus
singulis itur in requiem sempiternam : si verum sit quod Principes illic
quiescant, qui vix unquam hîc quieverunt. Nova paratur Lugduni ad
Ararim editio omnium Operum D. Sennerti, quæ de novo habebit quasdam
Epistolas Medicinales Sennerti et Doringij. Ecce Tibi mitto Hollerium nostrum, qui
utinam placeat : saltem bona multa continet. Cum Hollerio et Privilegio regio, ad-
junctum quid reperies, tradendum Amico nostro Seb. Scheffero, Medicinæ Doctori, quem
cum Cl. Parente, Venerando Sene, officiosissimè saluto. Vale, Vir Præstantis-
simme, et me ama. Parisijs, 4. Martij, 1665.

Tuus ex animo, G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 4 mars 1665. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1376&cln=s

(Consulté le 21.10.2019)

Licence Creative Commons