Ms BIU Santé no 2007, fo 194 ro.
Clarissimo Viro D. Gottlieb Theophilo Breüning, serenissimi Ducis
Wirtembergici Archiatrorum Comiti.
Elegantissimam tuam accepi, Vir Cl. pro qua Tibi singulares ago gratias. Utinam
Filius tuus votis tuis respondeat et succedat ; quod etiam spero facturum, propter illam quâ
utitur assiduitatem et diligentiam : eum enim semper video et lubens agnosco strenuum
auditorem in singulis meis Prælectionibus, quas unaquaque septimana ter habere soleo
in Schola regia. Iam alij Professores docere desierunt, ego tamen adhuc pergo, propter majorem
illum numerum auditorum, qui frequenter ad me ventitant : finem tandem imponam
circa x. Sept. sed eum monebo ut postea veniat ad me, ut inquiram in ejus studia, ac in
ejus animum peritius ingrediar : imò etiam si possim, aliquid purioris Medicinæ de fontibus
nostris hauriat : longè rejectis et procul valere jussis commentitijs Arabum nugis, ut et
fumosis Chymistarum fraudibus ac imposturis, quibus hodie supra modum et nimis miserè
mundus decipitur, pessimo sanctioris Medicinæ ac ægrorum fato. Duos habeo filios, Doctores
Medicos Paris. Robertum et Carolum : ille mihi futurus est successor in cathedra regia, ipsius
Regis nostri decreto et consensu : hic v. strenuè agit tum in privato studio, tum apud ægros
felicissimè, quos habet uterque multos curandos : Filius tuus ad eos accedet, eósq. si sæpe
conveniat, poterit multa discere : Robertus ille Medicus est xenodochij generalis, de l’hospital general,
in quo sunt ægri quamplurimi, ex omni tribu, ex omni gente ; ubi etiam sæpe visuntur multi
scorbutici, quorum morbus in maxima civitate hactenus vix unquam apparuit. In Epistola
tua fortem illum et generosum amorem agnosco tuum et verè paternum in Filium : ut et in me
certum ac mutuis bene fidum pectus amoribus : idem de me credas velim in Te Filiúmque
tuum : vobis itaque genus omne officiorum sanctè et ingenuè polliceor. Pro Disputationibus
Philosophicis atque Medicis, et Orationibus Academicis Tubingæ vestræ quas polliceris, et patienter expectabo, gratias ago
singulares : earum pretium lubentissimè refundam Filio tuo : et si quid ex hac nostra Urbe
cupias, facilè mittam. Vale, Vir Cl. et nos quod facis, amare perge. Parisijs, x. Aug.
1665. Tuus ex animo, Guido Patin, Doctor Med. Paris. et Prof. regius. |